Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Festo Corporis Chris It. EOL

Dedit fragilibus corporis ferculum ; Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens : Accipite quod trado vasculum ; Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis Presbyteris, quibus sic congruit Ut sumant, et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum : Dat panis coelicus figuris terminum : O res mirabilis! manducat Dominum, Pauper, servus, et humilis.

Te, trina Deltas, unaque, poscimus ; Sic nos tu visita sicut te colimus : Per tuas semitas due nos quo tendimus, Ad lucem quam inhabitas.

��AD LAUDES.

Verbum supermini prodiens, Nee Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitae vesper am.

In mortem a discipulo Suis tradendus aemulis, Prius in vitae ferculo Se tradidit discipulis.

�� �