Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/131

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


In Praesentatione Domini. 111

Sit summa Patri, summaque Filio, Sanctoque compar gloria Flamini; Sanctae litemus Trinitati Perpetuo pia corda cultu.

AD LAUDES.

Qui sacris hodie sistitur aris, Stat signum populis omnibus infans : Idem Judaicae gloria gentis, Et toti nova lux addita mundo.

Plausus insolitos audit uterque Miraturque parens: vota faventum Votis excipiunt, et sua laetis Gratantum ominibus gaudia miscent.

Afflatae subito Numine mentes Vix sese capiunt: spesque salutis Hac inclusa tenus corde sub imo, Ipsis jam manibus prensa tenetur.

Quem videre procul mente Prophetae, Nunc te das oculis, Christe, fruendum; Mox idem feries, ora resolvens, Dictis attonitas grandibus aures.

Si nostris modo te sensibus aufers, Horum firma fides suppleat usum; Hac te, Christe, manu tangere fas est: In templis resides nunc quoque nostris.