Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/132

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


112 In Praesentatione Domini.

Aeterno sit honor lausque Parenti: Qui placare paras victima Patrem, Aequalis tibi sit gloria, Nate: Amborum similis laus sit amori.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Stupete, gentes; fit Deus hostia: Se sponte legi Legifer obligat: Orbis Redemptor nunc redemptus: Seque piat sine labe mater.

De more matrum, Virgo puerpera Templo statutos abstinuit dies. Intrare sanctum quid pavebas, Facta Dei prius ipsa templum?

Ara sub una se vovet hostia Triplex: honorem virgineum immolat Virgo sacerdos, parva mollis Membra puer, seniorque vitam.

Eheu! quot enses transadigent tuum Pectus! quot altis nata doloribus, O Virgo! Quem gestas, cruentam Imbuet hic sacer Agnus aram.

Christus futuro, corpus adhuc tener, Praeludit insons victima funeri: Crescet; profuso vir cruore, Omne scelus moriens piabit.