Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/133

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


In Annunciatione Dom. 113

Sit summa Patri, summaque Filio, Sanctoque compar gloria Flamini: Sanctae litemus Trinitati Perpetuo pia corda cultu.

MAR. 25.

IN ANNUNCIATIONE ET INCARNATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Haec ilia solemnis dies, Dies salutis nuntia, Qua missa coelo tristibus Venere terris gaudia.

Unius omnes crimine Casu gravi lapsi sumus: Ut ipse lapsos erigat, Descendit in terras Deus.

Qui Patris aeterno sinu Aeterna Proles nascitur, Obnoxius fit tempori, Sinum nec horret Virginis.

Mortale corpus induit, Orbi piando victimam; Ut innocenti sanguine Scelus nocentum diluat.