Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/136

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est


116

SS. Philippi et Jacobi.






Mundo redemptor qui venis,
Fill, tibi laus maxima
Cum Patre : nec tibi minor
Laus, utriusque Spiritus.




MAII 1.

SS. PHILIPPI ET JACOBI
APOSTOLORUM.

AD PRIMAS VESPERAS.

Dum morte victor obruta
Ab inferis Christus redit,
Vos pangimus, dirae necis
Vitaeque testes redditae.

Vobis datum prae ceteris
Latus Magistri cingere :
Vobis futurae sedulus
Arcana credit gloriae.

At, ille privatim suae
Dum nuntiat crucis probrum.
Cur horret humanus nimis,
Qui decipit sensus, amor?

Opportuit Christum pati,
Qui postea resurgeret :
Illinc homo verus patet;
Hinc se probat vere Deum.