Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/192

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


172 Unius Martyris.

Scripsistis hanc fida manu;
Hanc voce, voci consonis
Hanc praedicastis moribus;
Signastis hanc et sanguine.

Afflante divo Spiritu,
Quae verba vitae traditis,
Haec ille nostris imprimat
Delenda nunquam cordibus.

Da, Christe, nos tecum mori ;
Tecum simul da surgere :
Terrena da contemnere;
Amare da coelestia.

Sit laus Patri; laus Filio
Qui nos, triumphata nece,
Ad astra secum dux vocat :
Compar tibi laus, Spiritus;

UNIUS MARTYRIS,

AD PRIMAS VESPERAS.

Ex quo, salus mortalium,
Fluxit sacer Dei cruor;
Homo redemptus aemulum
Deo litavit sanguinem.