Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/193

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


Unius Martyris. 173

Non jam crucis Christi pudet :
Quin surgit ingens gloria
Deum fateri mortuum,
Pro mortuo mori Deo.

Hoc iste plenus spiritu
Ridet minas, ridet neces;
Tuaque fretus dextera,
Tibi, Redemptor, militat.

Parata spectans praemia,
Securus ad poenas volat :
Sic pugnat, ut speret mori,
Et morte mortem vincere.

Unus tot armatas manus
Stupente lassat judice;
Et tortus ipsis qui cadit
Torquentibus fit fortior.

Da, Christe, tanti militis
Aequare facta fortia;
Da sustinere pro tuo,
Quodcumque durum, nomine.

Aeterne tu Verbi Pater,
Aeterne Fili par Patri,
Et par utrique Spiritus,
Tibi, Deus, sit gloria.