Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

274 In Festo Corporis Chris ft.

In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum

Verbo carnem efficit :

Fitque sanguis Christ! merum.

Et si sensus deficit :

Ad firmandum cor sincerum

Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum

Veneremur cernui :

Et antiquum documentum

Novo cedat ritui :

Praestet fides supplementum

Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque Laus et jubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio ; Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.

��AD MATUTINUM.

Sacris solemniis juncta sint gaudia. Et ex praecordiis sonent praeconia : Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.

�� �