Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/39

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est

Feria VI. 19

Hinc omne robur ducimus:
Haec arma nobis; hoc manus
Protecta scuto, flammea
Retundet hostis spicula.

Hinc fundimus preces tibi
Sacri sub umbra nominis.
Quo nititur spes omnium
Uno salutis pignore.

Placatus illo nomine,
Labantibus feres opem,
Dabisque, sanctam degener
Ne vita deturpet fidem.

Sit laus Patri, laus Filio:
Par sit tibi laus, Spiritus,
Infusa per quern cordibus
Relucet imis veritas.




FERIA VI.


AD OFFICIUM NOCT.

Jam sanctius moves opus,
Tecum, Deus, deliberans:
Mundo recenti principem,
Tibique praeconem paras.

Homo creatur; hunc sacro
Coelestis oris halitu
Succendis, et vivam tui
Spirare das imaginem.

C 2