Pagina:Hymni Ecclesiae.djvu/75

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

In Epiphania Domini.

Mundi scelus qui diluis. Jesu, tibi sit gloria Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.

��IN DOMINICIS AB OCTAVA EPIPHANIAE,

Ad Praesentationem Domini, nisi prim occurred Septuagesima.

AD PRIM AS VESPERAS.

Verbum quod ante secula Sinu paterno nasceris, Recens homo sub tempore E Virginis prodis sinu.

Fatale rumpis vinculum, Quo nos Adamus nexuit ; Reddis quod ille perdidit : Spes ilia tecum nascitur.

Jam dura discis perpeti Quae ferre par sontes fuit : Orbis saluti, fletibus Praeludis in cunis puer.

Fis pauper, indigentia Et nos tua ditescimus : Luges; tuis et lacrymis Totum lavas mundi scelus,

�� �