Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Est enim responsio quod demones possunt aliqua reponere ad conseruationem seminis ne calor vitalis euaporet. Vel etiam quia velocissime mouentur propter victoriam mouentis super rem motam. Ideo non poterit euaporari tam faciliter.


¶ Quarta questio a quibus demonibus huiusmodi exercentur.


UTrum catholicum sit asserere quod actus incuborum & succuborum demonum conueniant omnibus spiritibus immundis indifferenter & equaliter. Et videtur quod sic. quia oppositum asserere esset ordinem quendam bonum inter eos affirmare. probatur. Sicut ad rationem boni pertinet modus & ordo. Augustinus in libro de natura boni. ita ad rationem mali pertinet inordinatio. Sed in angelis bonis nihil est inordinatum. ergo & in malis nihil potest esse ordinatum. Unde indifferenter huiusmodi actibus habent insistere. Inde etiam illud. Ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat in terra videlicet miserie & tenebrarum. Job. x. Preterea si non omnes indifferenter his actibus insistunt hoc eis competit vel ex natura vel ex culpa vel pena. Non ex natura. quia possunt peccare omnes indifferenter vt in precedenti questione tactum est. sunt in natura ipsorum spiritus impuri licet non immundi quantum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequicia subtiles nocendi cupidi. per superbiam tumidi &c. ergo competit eis quo ad culpam vel penam. Tunc sic. Ubi est maior culpa ibi maior pena. sed superiores angeli magis peccauerunt ergo in eorum penam magis his spurcitijs habent insistere. Si hoc non est. dabitur ratio alia. cur non illis actibus indifferenter insistant. Preterea. vbi non est subiectio & obedientia ibi omnes indifferenter operantur. sed in demonibus nulla est subiectio & obedientia. probatur. Quia illa sine concordia haberi non possunt. sed in demonibus nulla est concordia. Prouerbiorum. xiij. Inter superbos semper sunt iurgia. Preterea sicut equaliter omnes propter culpam post diem iudicij in infernum detrudentur. ita & ante illud tempus in aere caliginoso propter officium eorum detinentur nec legitur esse inequalitas ex parte mancipationis ergo nec inequalitas ex parte officij & temptationis. Sed contra. glosa. i. ad Cor. xv. Quandiu durat mundus angeli angelis homines hominibus. demones demonibus presunt. Item Job. xl. dicitur de squamis leuiathan per quas membra diaboli significantur. quod vna vni adheret. ergo inter eos est diuersitas & ordinis & actionis. Incidentaliter queritur. An a bonis angelis ipsi demones ab huiusmodi eorum spurcitijs exequendis interdum impediantur vel non. Et dicendum quod quia potestates dicuntur angeli quorum ditioni virtutes aduerse subiecte sunt vt Gregorius dicit. & Augustinus. iij. de trini. Spiritus vite desertor atque peccator regitur per spiritum vite rationalem pium & iustum. Et sicut ille creature super alias influentiam habent que sunt perfectiores & deo propinquiores eo quod totus ordo prelationis primo & originaliter est in deo & participatur a creaturis secundum quod ei magis propinquant. Ideo etiam boni angeli qui maxime appropinquant deo propter eius fruitionem qua demones carent super ipsos demones habent prelationem & per eos reguntur. Et cum instatur quod demones premissis medijs multa mala faciunt. aut ergo non impediuntur quia non subsunt bonis angelis. qui eos impedire possent. aut si subsunt tunc cum ad negligentiam presidentis pertinere videntur ea que per subditos malefiunt. Videtur quod in angelis bonis sit aliqua negligentia. Respondetur quod sancti angeli sunt ministri diuine sapientie. Unde sicut diuina sapientia permittit aliqua mala fieri per malos angelos. vel homines propter bona que ex eis elicit. Ita et boni angeli non totaliter cohibent malos a nocendo siue homines siue demones. Responsio. catholicum est asserere quendam ordinem actionum interiorum & exteriorum. etiam per quandam prelationem esse in demonibus. Unde & quedam spurcitie ab aliquibus infimis perpetrantur a quibus superiores propter nobilitatem nature secluduntur. Et declaratur hoc primo generaliter ex triplici congruentia qua talia congruunt eorum nature diuine sapientie & proprie nequitie. Demum magis in speciali. Ex natura quidem. Nam constat quod a principio creationis semper quidam alijs superiores fuerunt ex natura cum inter se differant specie nec duo angeli vnius speciei existant communiorem opinionem sequendo que etiam dictis philosophorum concordat & Dionisius qui ponit. x. ca. celestis ierarchie in eodem ordine esse primos medios & vltimos cui etiam necessario oportet assentire. tum ex immaterialitate eorum. tum etiam ex incorporalitate. Inspiciat qui vult dicta doctoris in. ij. di. ij. Et quia peccatum naturam non tollit. & demones post casum data naturalia non amiserunt vt supra tactum est & operationes rerum sequuntur naturales earum conditiones. ideo sicut in natura sic & in operationibus sunt varij & multiplices.