Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dicit. c. ij. a fortuitis nomen habere dicitur quasi deam quandam res humanas varijs casibus et fortuitis illudentem. Unde et cecam appellant eo quod passim in quoslibet incurrens sine vllo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. hec Isidorus. Sed talem deam credere aut quod lesiones in corporibus et creaturis que ex maleficorum operibus inferuntur non ab ipsis maleficis sed ab ipsa dea fortune prouenirent: sicut est idolatria. ita et asserere maleficas ipsas ad hoc esse natas vt talia per eas in mundo exerceri possint. similiter a fide alienum existit immo et a communi philosophorum traditione. si cui placet inspiciat doctorem sanctum. li. iij. summe fidei contra gentiles. q. lxxxvij. et sequentibus. et inueniet plura. licet hoc vnicum propter eos qui fortassis copiam librorum non habent non videtur obmittendum. quod quia in homine tria sunt vt ibi notatur que a tribus celestibus causis diriguntur. voluntatis actus. intellectus actus et corporis actus. quorum principium a deo tantum et immediate. secundum ab angelo. et tercium a celesti corpore dirigitur. Nam electiones et voluntates immediate a deo in bonis operibus diriguntur. dicente scriptura prouerb. xxi. Cor regis supple. quod maiori potentia videtur posse resistere eo minus alij non possunt: quia in manu domini et quocunque voluerit inclinabit illud. Et apostolus. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Cognitio vero humana intellectiua a deo mediantibus angelis ordinatur. Ea vero que ad corporalia pertinent siue sint exteriora siue interiora in vsum hominis venientia a deo mediantibus angelis et celestibus corporibus dispensantur. Dicit enim beatus Dionisius. iiij. de diui. no. quod corpora celestia sunt cause eorum que in hoc mundo fiunt: non tamen necessitatem inferentia. Et cum homo sit ordinatus secundum corpus sub corporibus celestibus. secundum intellectum vero sub angelis. secundum voluntatem autem sub deo potest contingere quod homo spreta inspiratione dei ad bonum et illuminatione boni angeli ducatur affectione corporali ad ea ad que influentia luminarium celi inclinant vt et sic tam voluntas quam intellectus malicia et erroribus inuoluantur. Non est autem possibile huiusmodi erroribus quibus malefici irretiti sunt ex influentijs luminarium celi inuolui licet ad fundendum sanguinem vel furta aut latrocinia vel etiam incontinentias pessimas perpetrare possit quis ex illis inclinari sicut etiam ad alia quedam naturalia. Etiam vt Guil. in de vniuerso dicit. Quod per experientiam habetur si meretrix nititur plantare oliuam non efficitur fructifera que tamen per castam plantata fructifera efficitur. Et aliquis etiam medicus in sanando. et agricola in plantando. & miles in expugnando aliqua ex impressione celestis corporis efficiunt que alij etiam easdem artes habentes efficere non possunt. Tercia via sumitur ex reprobatione fatalium effectuum. Ubi notandum quod fatum esse aliquid vno modo catholice asseritur. Alio modo asserere est omnino hereticum. Si enim fatum estimetur esse secundum estimationem quorundam gentilium et etiam quorundam mathematicorum qui putabant quod ex vi positionis siderum causaretur infallibiliter diuersitas morum: ita quod talis efficeretur necessario maleficus vel virtuosus in moribus quia talem eum esse causaret vis que in dispositione siderum sub qua talis vel conceptus vel natus esset comprehenderetur. Et istam vim vocauerunt nomine fati. Sed quia ista opinio non tantum est falsa immo heretica et omnino detestanda propter inconuenientia que necessario sequerentur vt supra tactum est circa reprobationem primi erroris. quia videlicet tolleretur ratio meriti et demeriti imo gratie et glorie et quod deus malorum nostrorum auctor esset et plura alia. Ideo fatum sic omnino refutatur quia nihil est. secundum quam acceptionem etiam Grego. dicit in Omel. epiph. Absit a fidelium cordibus vt fatum aliquid esse dicant. et licet hec opinio videatur eadem esse cum prima que est planetariorum. et hoc propter eadem inconuenientia que vtrobique cernuntur. tamen sunt diuerse quantum inter se diuersificantur vis siderum & influxus generalis septem planetarum. Si autem estimetur fatum esse secundum quandam dispositionem siue ordinationem causarum secundarum ad producendum effectus diuinitus prouisos. Hoc modo fatum vere est aliquid eo quod prouidentia dei per causas medias exequitur suos effectus. In illis videlicet que secundis causis subduntur licet in alijs non vt est creatio: animarum glorificatio: et gratie collatio. Licet etiam angeli ad gratie infusionem cooperari possunt intellectum et voluntatis capacitatem illuminando et disponendo. et sic quedam ordinatio effectuum vna et eadem dicitur prouidentia et etiam fatum. Si enim consideratur vt est in deo sic dicitur prouidentia. si autem secundum quod est in causis medijs ordinatis a deo ad effectus aliquos producendos sic habet rationem fati. Et hoc modo Boetius loquens de fato. iiij. de consol. dicit. Fatum est rebus mobilibus inherens dispositio per quam prouidentia suis queque nectit ordinibus. Sed tamen sancti doctores hoc nomine vti recusauerunt propter eos qui illud ad vim positionis siderum retorquebant. Unde Augus. v.