Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est

de ciui. dei dicit. Si propterea quisquam res humanas fato tribuit. quia ipsam dei voluntatem vel potestatem fatum vocat sententiam teneat et linguam corrigat. Patet etiam ex premissis tacita responsio ad questionem. an omnia fato subdantur et an etiam maleficorum opera illi subdantur. Quia si fatum dicitur ordinatio causarum secundarum ad effectus diuinitus prouisos id est vbi deus disposuit per causas secundas producere effectus tales. sic inquantum subduntur fato id est subduntur causis secundis: sic a deo ordinatis vt sunt influentie corporum celestium. Ea vero que immediate a deo fiunt vt est creatio rerum. glorificatio substantiarum spiritualium et alia huiusmodi non subduntur. Et hoc est quod dicit Boetius vbi supra quod ea que sunt prime deitati propinqua fatalis ordinis mobilitatem excedunt. Unde maleficorum opera quia non subsunt secundis causis cum talia preter cursum communem & ordinem nature eueniunt. Ideo nec fato sed causis alijs quo ad eorum originem necessario subduntur.


COnsequenter quod nec huiusmodi maleficorum opera possint oriri aut causari a substantijs separatis que sunt motores orbium seu corporum celestium: cuius opinionis fuit Auicen. et sui sequaces hac ratione moti. quia enim substantie ille separate altioris sunt virtutis animabus nostris et ab ipsa anima interdum cum fuerit in sua imaginatione ad solam quandam apprehensionem interiorem circa aliquod extrinsecum immutatur corpus proprium. interdum etiam alienum seu extrinsecum. verbi gratia. Aliquis ambulans supra trabem in alto positam cadit de facili. quia imaginatur casum ex timore. non autem caderet si esset trabes illa posita super terram vbi casum timere non posset. Item ad solam apprehensionem anime incalescit corpus vt in concupiscentibus vel iratis: aut etiam infrigidatur sicut in timentibus. potest etiam immutari ad aliquam egritudinem puta febrem vel lepram ex forti imaginatione et apprehensione ad tales egritudines. et sicut circa corpus proprium ita et circa alienum vt illud immutetur ad sanitatem vel egritudinem. et hic ponit causam etiam fascinationis de qua superius tactum est. Et quia secundum istam positionem effectus maleficarum haberent reduci ad motores orbium licet non precise ad ipsa corpora celestia. Ideo vltra illa que ibi tacta sunt Dicamus adhuc quod talia sic contingere est impossibile. quia cum motores orbium sint substantie intellectuales et bone non tam secundum naturam quam et secundum voluntatem quod patet ex earum operationibus ad bonum totius vniuersi. Illa autem creatura cuius ope magice operationes fiunt: et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem. Ideo non potest esse idem iudicium de ambabus substantijs. Et quod non potest esse bona secundum voluntatem probatur. Nam prestare patrocinium aliquibus in his que sunt contraria virtuti non est alicuius intellectus bene dispositi: talia autem fiunt in huiusmodi operationibus maleficorum. fiunt enim vt in secunda parte operis patebit plurima homicidia. fornicationes. puerorum et iumentorum occisiones et alia maleficia procurantur. vnde vtentes his artibus malefici a malefaciendo vocantur. non est ergo bene disposita secundum virtutem talis intellectualis natura cuius auxilio huiusmodi artes maleficarum innituntur: licet sit bona secundum naturam. quia habet esse et illud omnia appetunt vt cuilibet intuenti patet. Item non est intellectus bene dispositi familiarem esse sceleratis et eis patrocinium exhibere et non quibusdam virtuosis. Huius autem operibus maleficorum vtuntur homines scelerati quia a fructibus eorum cognoscuntur. Auxilio autem substantiarum orbes mouentium: in bonum quelibet creatura inclinatur a natura. licet corrumpatur per accidens sepe. ergo ille substantie non possunt esse originalis causa maleficarum. Preterea intellectus bene dispositi est reducere homines in ea que sunt homini propria bona que quidem sunt bona rationis. abducere ergo ab istis et pertrahere ad alia minima bona est intellectus indecenter dispositi. Per huius autem artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis que sunt scientie et virtutes sed in quibusdam minimis vt sunt deprehensiones et exercitia latronum et mille nocumentorum. ergo origo non est a substantijs separatis sed ab aliqua alia virtute non bene disposita secundum virtutem. Preterea non est bene dispositus secundum intellectum qui per aliqua scelera commissa prouocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc autem fit in istis artibus maleficorum. nam vt patebit in executione harum fidem abnegant innocentes pueros occidunt. Substantie enim separate que sunt orbium motores: propter suam bonitatem non his maleficijs auxilium prestant. Concludendo quod huiusmodi artes sicut non possunt a corporibus celestibus ita nec ab eorum motoribus