Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est

oriri. et cum necesse habent oriri ex aliqua virtute alicui creature collate. et illa etiam non potest esse bona secundum voluntatem. licet sit bona secundum naturam. et huiusmodi creature sint ipsi demones: relinquitur quod eorum virtute huiusmodi fiant nisi fortassis adhuc obstat friuola estimatio quod ex hominum malicia concurrente super maleficorum verba comminatoria & imagines repositas ad certum locum virtute quadam stellarum sequerentur. vt verbi gratia: quando maleficus diceret imaginem aliquam reponendo. faciam te cecam aut claudam et hoc eueniret. Tunc ideo eueniret quod talis a sua natiuitate ex virtute stellarum sortiretur pre ceteris hominibus talem virtutem. quantumcunque alij talia verba proferrent et essent instructi per disciplinam ad proferendum. adhuc tamen efficaces in huiusmodi operibus esse non possent. Ad que singula respondendo declarabitur. Primo quod ex malicia hominum huiusmodi effectus causari non possunt. Secundo quod nec ex vocibus quorumcunque hominum concurrente quacunque constellatione etiam ad quascunque imagines.


ET primo quod non ex malicia quantumcunque humana possint oriri huiusmodi maleficorum opera sic declaratur. Nam malicia hominis siue sit habitualis inquantum quis ex frequentatis actibus acquirit habitum inclinantem ad perpetrandum peccata non ex ignorantia nec infirmitate. vnde censetur peccare ex malicia. Vel sit actualis malicia que dicitur ipsa mali electio que etiam ponitur peccatum in spiritum sanctum. nunquam potest circa ipsum maleficum tantum efficere quod talia opera vt sunt immutationes elementorum & lesiones circa corpora indifferenter hominum et iumentorum absque assistentia alicuius altioris virtutis proueniant quod declaratur primo ex parte cause. secundo ex parte effectus maleficialis. Nam hoc quod non potest homo efficere absque malicia puta per sua naturalia imminuta: minus potest per ipsa naturalia iam diminuta. Patet cum iam sit virtus actiua etiam diminuta. Sed homo per peccata qualitercunque per malitiam commissa diminuitur in bonis naturalibus. probatur auctoritate et ratione. Nam Dio. iiij. ca. de diui. no. dicit. Malum est defectus naturalis habitudinis. et loquitur de malo culpe. Unde et nemo noscens malum operatur illud: quod si operatur ex defectu operatur. Ratio sic. Sicut se habet bonum gratie ad malum nature ita se habet malum culpe ad bonum nature. sed per gratiam diminuitur malum nature vt fomes qui est inclinatio ad culpam. ergo per culpam a fortiori diminuitur bonum nature. Nec obstatur si dicatur de fascinatione que interdum procuratur ex inuultuatione seu inspectione alicuius vetule maliciose puerum aspicientis vnde puer immutatur et fascinatur. quia sicut supra tactum est: hoc tantummodo contingere potest circa pueros propter teneram complexionem. Hic autem loquimur de corporum quorumcunque hominum et iumentorum ac etiam elementorum ad grandines immutationes. Si quis velit latius intelligere: inspiciet doctorem sanctum in questionibus de malo. Utrum peccatum possit corrumpere totum bonum nature. &c. Ex parte denique effectuum maleficialium declaratur. Nam ex effectibus deuenitur in cognitionem cause. Unde sicut illi effectus quo ad nos qui fiunt preter ordinem nature create nobis note per virtutem creature nobis ignote. licet non sint proprie miracula sicut illa que fiunt preter ordinem totius nature create qualia secundum potestatem operatur ille qui est supra omnem ordinem totius nature create qui est deus benedictus: secundum quam acceptionem dicitur. Tu es qui facis mirabilia magna solus. ita et maleficiales effectus dicuntur miraculosi inquantum fiunt ab aliqua causa nobis ignota et preter ordinem nature create nobis note. Ex quibus elicitur quod virtus corporalis hominis ad huiusmodi opera causanda non se extendere potest que semper hoc habet vt causa cum suo effectu naturali nota sit naturaliter absque admiratione. et quod effectus maleficiales possunt aliquo modo dici miracula inquantum noticiam humanam excedunt patet ex se ipsis cum naturaliter non fiunt. patet et per omnes doctores. presertim Augustinum. in li. lxxxiij. q. vbi dicit. Quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis que fiunt per seruos dei. Et iterum in eodem dicit. Magi faciunt miracula per priuatos contractus. boni christiani per publicam iusticiam. mali christiani per signa publice iusticie que omnia sic declarantur. Nam iusticia diuina est in toto vniuerso sicut lex publica in ciuitate. Virtus autem creature cuiuslibet in vniuerso se habet vt virtus alicuius priuate persone in ciuitate. Ideo boni christiani inquantum per diuinam iusticiam miracula faciunt dicuntur facere miracula per publicam iusticiam. Magus autem quia operatur ex pacto inito cum demone: dicitur operari per priuatum contractum quia operatur per demonem qui sua naturali virtute potest facere aliquid preter ordinem nature create nobis note per virtutem creature nobis ignote. et erit miraculum