Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quo ad nos sed non simpliciter. quia non potest operari preter ordinem totius nature create et per omnes virtutes creaturarum nobis ignotarum. Sic enim solus deus dicitur facere miracula. Iuxta illud. Tu es deus qui facis mirabilia magna solus. Mali autem christiani faciunt per signa publice iusticie. sicut inuocando nomen christi vel exhibendo aliqua sacramenta. si cui placet inspiciat sanctum Tho. in prima parte. q. cxi. ar. iiij. potest etiam attendere ea que in secunda parte operis. c. vi. deducentur inferius. Consequenter quod nec per voces et verba concurrente virtute stellarum.


DEmum quod nec ex vocibus quorumcunque hominum concurrente quacunque constellatione super quascunque imagines. Nam cum intellectus hominis huius dispositionis est quod eius cognitio ex rebus causatur cum intelligentem necesse sit fantasmata speculari. Non est eius conditio quod ex sua conceptione seu intellectuali operatione intrinseca vbi illam solam per verba exprimeret res ab extra habeat causare. aut quod conceptio intellectus expressa per verba haberet corpora immutare. Tales enim homines qui talem haberent virtutem non essent nobiscum vnius speciei: sed equiuoce dicerentur homines. Preterea. si dicatur quod illa efficiunt per verba concurrente virtute stellarum a natiuitate vnde contingit quod pre ceteris hominibus dum proferunt verba quod per illa aliquid efficiunt cum tamen alij etiam proferentes eadem non possent aliquam transmutationem efficere: quia virtus stellarum a natiuitate eis non deseruit. Patet ex precedentibus illa esse falsa ex reprobatione trium errorum. planetariorum. genetaliacorum. et fatalem ordinem ponentium. Preterea cum verba exprimunt mentis conceptum. et corpora celestia non possunt imprimere intellectum nec etiam eorum motores nisi per se absque motione corporum celestium intellectum vellent illuminare et hoc solummodo fieret ad opera bona. quia ad mala perpetranda non illuminatur intellectus sed obumbratur quod non est officium bonorum spirituum sed malorum. Ideo patet quod si verba eorum aliquid efficiunt hoc non est vigore alicuius corporis celestis sed assistentia alicuius virtutis intellectiue que etiam et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem inquantum semper ad malum machinatur. et talis erit demon vt supra ostensum est. Et quod nec per imagines possint talia efficere quasi corpora celestia super ipsas aliquid influerent quia huiusmodi imagines quantumcunque caracteribus et figuris sint insignite sunt effectus hominis operantis per artem. Celestia autem corpora effectus causant naturales cuiusmodi non sunt effectus maleficorum qui dicuntur maleficiales. vtpote in malum creaturarum preter consuetum ordinem nature prosilientes: vnde nihil ad propositum. Preterea supra ostensum est etiam quod duplices sunt imagines. astrologice et magice. que etiam ad bonum aliquod priuatum obtinendum et non ad corruptionem ordinantur. Maleficorum autem imagines sunt omnino alterius cum semper ad nocumentum creaturarum et ex demonum iussu ad aliquem locum occulte reponuntur vt desuper ambulantes aut dormientes ledantur vt ipse malefice fatentur. vnde et ab ipsis demonibus efficiunt quicquid causant et non ex corporum celestium influentijs. Ad argumenta. Ad primum dictum Augustini est intelligendum quod causa deprauationis hominis redit ad hominis voluntatem sicut ad causam effectum perficientem. que proprie dicitur esse causa. non sic autem est causa effectum permittentem vel disponentem vel conciliantem aut precipientem quibus modis scilicet conciliatiue. dispositiue. et preceptiue diabolus dicitur causa peccati et deprauationis. Deus autem solummodo permissiue qui mala permittit propter bona. Iuxta Augustinum in ench. Diabolus autem disponit interius suggerendo persuadet interius et exterius acrius stimulando. Precipit autem his qui ei totaliter se subdiderunt vt sunt malefici quibus non est opus interius instigari sed tantum exterius &c. Et per hoc etiam ad secundum quod quilibet est causa sue malicie directe intelligendo. et ad probationes patet eadem responsio. quia licet repugnat libero arbitrio moueri per modum precipientis: non autem per modum disponentis. Ad tercium. Motus ad virtutes aut ad vicia dispositiue possunt causari ab influentijs corporum celestium. et capitur motus pro quadam naturali inclinatione ad virtutes humanas et vicia. opera autem maleficorum quia excedunt communem ordinem nature. ideo illis influentijs subiacere non possunt. Ad quartum idem patet. quia sunt cause humanorum actuum corpora celestia. sed illa opera non sunt humanitus adinuenta. Ad quintum quod motores orbium possint imprimere in animas si intelligatur immediate sic imprimunt illuminando ad bonum et non ad maleficia vt supra tactum est. Si autem intelligatur mediate tunc iuxta influentiam corporum celestium imprimunt indirecte et dispositiue. Ad sextum. hoc quod demones secundum certa augmenta lune homines vexant. contingit propter duo. Primo quidem