Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ad hoc vt infament creaturam dei scilicet lunam vt Hieronymus et Crisosto. dicunt. Secundo quia cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus vt supra dictum est. Ideo considerant corporum aptitudines ad effectus inducendos et quia cerebrum est humidissimum omnium partium corporis vt Aristo. dicit et naturales omnes. Ideo maxime subijcitur operationi lune que ex sua proprietate habet mouere humores. In cerebro autem perficiuntur vires animales. Et ideo demones secundum certa augmenta lune perturbant hominis fantasiam quando considerant cerebrum ad hoc dispositum. Ad aliud quod demones aduocati in certis constellationibus adueniunt faciunt propter duo. Primo vt homines in hunc errorem inducant quod credunt aliquod numen esse in stellis. Secundo quia considerant secundum aliquas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus aduocantur. Ad tercium quod sicut dicit Augus xxi. de ciui. dei. Per varia genera lapidum herbarum lignorum animalium carminum et instrumentorum musicorum demones alliciuntur non vt animalia cibis sed vt spiritus signis inquantum scilicet hec eis exhibentur in signum diuini honoris cuius ipsi sunt cupidi. Tamen quia sepe obijcitur quod demones possunt impediri per herbas et armonias a vexatione hominum vt in argumento allegatur de saul per armoniam cithare. Unde nituntur defendere quod aliqui possent effectus maleficiales producere per certas herbas & occultas causas absque auxilio demonum tantummodo ex influentia corporum celestium que plus possunt imprimere in huiusmodi res corporales ad effectus corporales quam in ipsos demones ad producendum huiusmodi effectus maleficiales. Ideo latius cum sit respondendum est aduertendum quod herbe vel armonie non possunt sua naturali virtute totaliter excludere vexationem qua diabolus possit hominem vexare si sibi permitteretur a deo vel angelis bonis. possunt tamen illam vexationem mitigare et ita parua posset esse vexatio illa quod possent eam penitus excludere. sed hoc facerent non agendo in ipsum demonem cum sit spiritus separatus in quem non potest naturaliter agere quodcunque corpus. sed agendo in ipsum vexatum a demone. Omnis enim causa limitate virtutis producere potest effectum intensiorem in materiam dispositam quam non dispositam. cui & consonat illud philosophi ij. de anima. Actus actiuorum sunt in patiente predisposito. Demon autem est agens limitate virtutis. ergo vexationem intensiorem facere potest diabolus in homine disposito ad illam vexationem siue ad illud ad quod diabolus intendit adducere quam in homine dispositionis contrarie. Puta diabolus potest vexare intensius passione melancolica hominem dispositum ad illam quam hominem contrarie dispositionis. Certum est autem quod herbe et armonie multum possunt immutare dispositionem corporis. et ex consequenti motus sensualitatis. hoc patet de herbis cum quedam inclinant ad leticiam quedam ad tristiciam. et sic de alijs. Hoc etiam patet de armonijs per philosophum. viij. pollit. vbi vult quod diuerse armonie habent prouocare diuersas passiones in homine. Hoc etiam refert Boetius in musica sua. Et autor de ortu scientiarum vbi loquens de vtilitate musice dicit. quod valet ad curandum vel alleuiandum diuersas infirmitates. Et ita patere potest quod ceteris paribus fit vexatio debilior. Non autem video quomodo herbe vel armonie possint in homine dispositionem aliquam causare propter quam homo nullo modo posset a demone vexari si tamen permitteretur. quia diabolus mouendo solum motu locali vapores et ipsos spiritus inordinato motu posset hominem multum vexare. Herbe autem vel armonie nullam dispositionem causare possent in homine sua naturali virtute per quam prohibetur demon predictam commotionem facere. Contingit tamen quandoque quod diabolo non permittitur hominem vexare nisi vexatione ita parua quod per aliquam fortem dispositionem ad contrarium tolleretur totaliter. et tunc alique herbe vel armonie possent corpus hominis ita ad contrarium disponere quod illa vexatio totaliter ammoueretur. verbi gratia. Diabolus quandoque posset hominem vexare vexatione tristicie ita debiliter quod per aliquas herbas vel armonias que haberent causare dilatationem et diffusionem spirituum qui sunt motus contrarij tristicie totaliter ammoueretur illa tristicia. Quod autem Augus. li. ij. de doctri. christia. condemnat ligaturas et quedam alia de quibus ibi diffusius scribit hoc attribuens arti magice. hoc est quantum ad illud quod non possunt ex sua naturali virtute. quod patet ex hoc quod dicit sic. Ad hoc genus pertinent omnes ligature atque remedia que medicorum condemnat disciplina. In quo satis patet quod illa condemnat quantum ad vsum respectu cuius non habent aliquam efficaciam ex sua naturali virtute. Quantum autem ad illud quod. i. Regum. c. xvi. habetur. Quod saul qui vexabatur a demone alleuiabatur quando dauid cytharam percutiebat coram eo et quod spiritus malus recedebat &c. Sciendum quod bene verum est quod per tactum cythare virtute naturali illius armonie alleuiabatur