Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est

campis sacre theologie professor humilimus prout supra cum maioribus meis in idem concurro iudicium. ¶ Ego Cornelius de breda minimus professor ita sentio vt prescriptum est. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Thomas de scocia. sacre theologie professor licet immeritus conformiter sentio venerabilibus professoribus prescriptis teste manu mea propria. ¶ Ego Theodericus de bummell sacre theologie humilimus professor ita sentio sicut scriptum est per magistros meos prescriptos. quod testor manu mea propria. ¶ In assertione articulorum prescriptorum conformis iudicij sum cum venerandis magistris nostris preceptoribus meis. Ego Andreas de ochsenfurt. sacre theologie facultatis professor. ac theologorum vniuersitatis Colonien. collegij minimus. ¶ Nouissime autem & finaliter iam dictus venerabilis & religiosus frater Henricus institoris inquisitor. habuit & tenuit in suis manibus quandam aliam litteram pergameneam. Serenissimi regis romanorum. sigillo suo rubeo rotundo in capsa cere glauce impressa. impressula pergameni inferius impenden. sigillatam sanam & integram. non viciatam non cancellatam neque in aliqua sui parte suspectam. sed omni prorsus vicio & suspicion. caren. Ita quod in faciliorem expeditionem huius negocij fidei idem Serenissimus dominus Romanorum rex prefatus ipsam eandem bullam apostolicam supra tactam. tanquam christianissimus princeps tueri & defendere voluit atque vult & ipsos inquisitores in suam omnimodam protectionem suscipit. Mandans & precipiens omnibus & singulis romano imperio subditis vt in executione talium negociorum fidei ipsis inquisitoribus omnem fauorem & assistentiam exhibeant. ac alias faciant prout in eadem littera plenius continetur & habetur. Cuius quidem littere regalis principium & finis hic infra annotantur in hunc modum Maximilianus diuina fauente clementia Romanorum rex semper augustus. Archidux Austrie. dux burgundie. Lothar. Brabantie. Lymburgie. Lutzenburgie & Gelrie. Comes flandrie &c. Finis vero. Datum in oppido nostro bruxellen. nostro sub sigillo. mensis nouembris die sexta. Anno domini Millesimoquadringentesimooctuagesimosexto regni nostri Anno primo. ¶ De & super premissis omnibus & singulis iam dictus venerabilis & religiosus frater Henricus inquisitor pro se & collega suo antedicto ipsis a me notario publico supra & infrascripto fieri & confici vnum vel plura publicum seu publica instrumentum & instrumenta in meliori forma petijt. Acta sunt hec Colon. in domo habitation. venerabilis magistri Lamberti de monte predicti infra emunitatem ecclesie sancti Andree Colon. sit. in camera negociorum & studij eiusdem magistri Lamberti inferius Sub anno domini. indiction. mense. die horis. & pontificatu quibus supra presentibus ibidem predictis magistro Lamberto & Johanne bedello Necnon honestis viris Nicolao cuper de venroide. venerabilis curie. Colon. notario iurato. & Cristiano ivintzen de eußkirchen clerico colon. dyoc. testibus ad premissa fide dignis rogatis & requisitis.

¶ Et ego Arnoldus kolich de eußkirchen clericus Colon. iuratus. Quia premissis omnibus & singulis dum sic vt premittitur fierent & agerentur vna cum prenominatis testibus presens fui. Eaque sic fieri vidi & vt prefertur ex relatione bedelli audiui. Idcirco presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum & ingrossatum exinde confeci subscripsi publicaui & in hanc publicam formam redegi. Signoque & nomine meis solitis & consuetis signaui rogatus & requisitus in fidem & testimonium omnium & singulorum premissorum.

Sequitur tabula subsequentis operis seu tractatus.