Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/143

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est

Revolutionum Lib. III. 65

ad E E:& dimidia subtensæ dupli A H ad H I K, compræhendunt enim triangulos similes ipsi O P K. Sed A B partium est XXIII. scrup. XXVIII.s.& eius semissis subtendentis duplam est partium 39832. quarum B E est 100000. & A B H partium XXV. scrup. XXVIII.s. cuius semissis subtensæ dupli partium 43010. ac M A est semissis subtendentis duplam declinationis partium 15069. sequitur ex his tota H J K partium 107978. & O K partium 37831. & reliqua H O, 70147. Sed dupla H O I subtendit segmentum circuli H G L partium CLXXVI. erit ipsa H O I partium 99939.quarum B E erant 100000.& reliqua igitur O I partium 29892. quatenus autem H O I est dimidia diametri partium 100000.erit O I partium 29810. cui competit circumferentia partium XVII.scrup. XXI. proxime qua distabat Spica Virginis à principio Libræ, & hic erat ipsius stellæ locus. Ante decennium quoque, anno videlicet M.D.XV, invenimus ipsam declinari partibus VIII. scrup. XXXVI. & locum eius in part. XVII. scrup. XIIII. Libræ. Hanc autem Ptolemæus prodidit declinatam semisse duntaxat unius partis; fuisset ergo locus eius in XXVI. partibus, XL. scrup. Virginis: quod verius esse videtur praecedentium observationum comparatione. Hinc satis liquidum esse videtur, quòd toto fere tempore à Timochare ad Ptolemæum in annis CCCCXXXII permutata fuerint aequinoctia & conversiones præcedendo in centenis plerumque annis per gradum unum, habita semper ratione temporis ad longitudinem transitus illorum, quæ tota erat partium IIII cum triente unius. Nam & aestivam tropen ad Basiliscum Leonis concernendo, ab Hipparcho ad Ptolemaeum in annis CCLXVI. transierunt gradus II cum duabus tertiis, ut hic quoque comparatione temporis in centenis annis unum gradum anticipasse reperiatur. Porrò quae in prima fronte Scorpii ipsius Albategnii ad eam, quae Menelai in mediis annis DCCLXXXII. cum praeterierint grad. XI. scrup. LV. neutiquam uni gradui centum anni, sed LXVI. videbuntur attribuendi. A Ptolemaeo autem in annis DCCXLI uni gradui LXV solummodo anni. Si denique reliquum annorum spacium DCXLV. ad differentiam graduum IX scrup.XI. observationis nostrae conferatur, obtinebit annos LXXI. gradus unus. E quibus patet, tardiorem fuisse prae-cessi-onem