Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/16

E Wikisource

Haec pagina aut infecta aut nondum emendata est


in nulla alia quam sphaerica figura contingit. Unde manifestum est, terram quoque verticibus includi, et propter hoc globosam esse. Adde etiam, quod defectus Solis et Lunae vespertinos Orientis incolae non sentiunt: neque matutinos ad occasum habitantes: Medios autem, illi quidem tardius, hi vero citius vident. Eidem quoque formae aquas inniti a navigantibus depraehenditur: quoniam quae e navi terra non cernitur, ex summitate mali plerumque spectatur. At vicissim si quid in summitate mali fulgens adhibeatur, a terra promoto navigio, paulatim descendere videtur in littore manentibus, donec postremo quasi occiduum occultetur. Constat etiam aquas sua natura fluentes, inferiora semper petere, eadem quae terra, nec a littore ad ulteriora niti, quam convexitas ipsius patiatur. Quamobrem tanto excelsiorem terram esse convenit, quaecunque ex Oceano assurgit.

Quomodo terra cum aqua unum globum perficiat. Cap. III.

HUic ergo circumfusus Oceanus maria passim profundens, decliviores eius descensus implet. Itaque minus esse aquarum quam terrae oportebat, ne totam absorberet aqua tellurem, ambabus in idem centrum contendentibus gravitate sua, sed ut aliquas terrae partes animantium saluti relinqueret, atque tot hincinde patentes insulas. Nam et ipsa continens, terrarumque orbis, quid aliud est quam insula maior caeteris? Nec audiendi sunt Peripateticorum quidam, qui universam aquam decies tota terra maiorem prodiderunt. Quod scilicet in transmutatione elementorum ex aliqua parte terrae, decem aquarum in resolutione fiant, coniecturam accipientes, aiuntque terram quadantenus sic prominere, quod non undequaque secundum gravitatem aequilibret cavernosa existens, atque aliud esse centrum gravitatis, aliud magnitudinis. Sed falluntur Geometrices artis ignorantia, nescientes quod neque septies aqua potest esse maior, ut aliqua pars terrae siccaretur, nisi tota centrum gravitatis evacuaret, daretque locum aquis, tanquam se gravioribus. Quoniam sphaerae ad se invicem in tripla ratione sunt suorum dimetientium. Si igitur septem partibus aquarum terra es
set