Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/18
E Wikisource
POst haec memorabimus corporum caelestium motum esse circularem. Mobilitas enim Sphaerae, est in circulum volvi, ipso actu formam suam exprimentis in simplicissimo corpore, ubi non est reperire principium, nec finem, nec unum ab altero secernere, dum per eadem in seipsam movetur. Sunt autem plures penes orbium multitudinem motus. Apertissima omnium est cotidiana revolutio, quam Graeci νυχθήμερον vocant, hoc est, diurni nocturnique temporis spacium. Hac totus mundus labi putatur ab ortu in occasum, terra excepta. Haec mensura communis omnium motuum intelligitur, cum etiam tempus ipsum numero potissimum dierum metimur. Deinde alias revolutiones tanquam contranitentes, hoc est, ab occasu in ortum videmus, Solis inquam, Lunae et quinque errantium. Ita Sol nobis annum dispensat, Luna menses, vulgatissima tempora: Sic alii quinque planetae suum quisque circuitum facit. Sunt tamen in multiplici differentia: Primum, quod non in eisdem polis, quibus primus ille motus obvolvuntur, per obliquitatem signiferi currentes. Deinde, quod in suo ipso circuitu, non videntur aequaliter ferri, nam Sol et Luna, modo tardi, modo velociores cursu deprehenduntur. Caeteras autem quinque errantes stellas, quandoque etiam repedare et hinc inde stationes facere cernimus. Et cum Sol suo semper et directo itinere proficiscatur, illi variis modis errant, modo in Austrum, modo in Septentrionem evagantes, unde planetae dicti sunt. Adde etiam quod aliquando propinquiores terrae fiunt et Perigaei vocantur, alias remotiores et dicuntur Apogaei. Fateri nihilominus oportet circulares esse motus, vel ex pluribus circulis compositos, eo quod inaequalitates huiusmodi certa lege, statisque observant restitutionibus, quod fieri non posset, si circulares non essent. Solus enim circulus est, qui potest peracta reducere, quemadmodum, verbi gratia: Sol motu circulorum composito dierum et noctium inaequalitatem, et quatuor anni tempora no
bis re-