Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ortus et occasus signorum ac stellarum fixarum, quibus matutinae vespertinaeque fiunt, eodem modo apparebunt: errantium quoque stationes, retrogradationes atque progressus non illorum, sed telluris esse motus videbitur, quem illa suis mutuant apparentiis. Ipse denique Sol medium mundi putabitur possidere, quae omnia ratio ordinis, quo illa sibi invicem succedunt, et mundi totius harmonia nos docet, si modo rem ipsam ambobus (ut aiunt) oculis inspiciamus.

De ordine caelestium orbium. Cap. X.

ALtissimum visibilium omnium, caelum fixarum stellarum esse, neminem video dubitare. Errantium vero seriem penes revolutionum suarum magnitudinem accipere voluisse priscos Philosophos videmus, assumpta ratione, quod aequali celeritate delatorum quae longius distant, tardius ferri videntur, ut apud Euclidem in Opticis demonstratur. Ideoque Lunam brevissimo temporis spacio circuire existimant, quod proxima terrae minimo circulo volvatur. Supremum vero Saturnum, qui plurimo tempore maximum ambitum circuit. Sub eo Iovem. Post hunc Martem. De Venere vero atque Mercurio diversae reperiuntur sententiae, eo quod non omnifariam elongantur a Sole, ut illi. Quamobrem alii supra Solem eos collocant, ut Platonis Timaeus, alii sub ipso, ut Ptolemaeus, et bona pars recentiorum. Alpetragius superiorem Sole Venerem facit, et inferiorem Mercurium. Igitur qui Platonem sequuntur, cum existiment omnes stellas, obscura alioqui corpora, lumine solari concepto resplendere, si sub Sole essent, ob non multam ab eo divulsionem, dimidia, aut certe a rotunditate deficientes cernerentur. Nam lumen sursum ferme, hoc est versus Solem referrent acceptum, ut in nova Luna vel desinente videmus. Oportere autem aiunt, obiectu eorum, quandoque Solem impediri, et pro eorum magnitudine, lumen illius deficere: quod cum nunquam appareat, nullatenus Solem eos subire putant. Contra vero, qui sub sole Venerem et Mercurium ponunt, ex amplitudine spacii, quod inter Solem et Lunam comperiunt, vendicant rationem.