Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/405

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
REVOLUTIONUM LIB. VI. 196

minor fuerit, uel commutationis anomalia in apogea pte, et eccentri anomalia plus semicirculo, erit vicissim declinatio Veneris Austrina, Mercurii Borea. In obliquatione vero, si anomalia commutationis semicirculo minor, et anomalia eccentri apogæa, aut anomalia commutationis maior semicirculo, et eccentri anomalia perigea, erit obliquatio Veneris Borea, Mercurii Austrina, quæ etiam convertuntur. Deviationes autem semper manent Veneri Boreæ, Mercurio Austrinæ. Porrò cum anomalia eccentri diſcreta, capiantur ſcrupula proportionum, omnibus quinq communia, quamuis tribus ſuperioribus aſcripta, quæ aſsignentur obliquationi, ac ultima deuiationi Poſt hæc additis eidem anomaliæ eccentri XC. gradibus, cum ipſo aggregato iterum ſcrupula proportionum communia, quæ occurrunt, applicando latitudini declinationis His omnibus in ordinem ſic poſitis, multiplicentur ſingulæ tres latitudines expoſitæ, perſua quæq ſcrupula proportionum, & exibunt ipſæ pro loco & tempore omnes examinatæ. Vt deniq ſummam trium latitudinum in his duobus ſideribus habeamus, ſi fuerint omnes unius nominus, ſimul aggregantur, ſin minus, duo ſaltem, quæ eiuſdem ſunt nominis coniungũntur, quæ prout maiores minorsúe fuerint, tertię latitudini diuerſæ ab inuicem auferantur, & remanebit præpollens latitudo quæſita.

Finis libri ſexti & ultimi Reuolutionum


NORIMBERGÆ APVD
IOH PETREIVM, ANNO
M. D. XLIII.