Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
  PRAEFATIO AUTHORIS.  

tuam magnitudinem demonstrare & observare possint. Deinde in constituendis motibus, cum illarum, tum aliarium quinque errantium stellarum, neque iisdem principiis & assumptionibus, ac apparentium revolutionum motuumque demonstrationibus, utuntur. Alii namque circulis homocentris solum, alii eccentris & epicyclis, quibus tamen quæsita ad plenum non assequuntur. Nam qui homocentris confisi sunt, etsi motus aliquos diversos ex eis componi posse demonstraverint, nihil tamen certi, quod nimirum phænomenis responderet, inde statuere potuerunt. Qui vero excogitaverunt eccentrica, etsi magna ex parte apparentes motus congruentibus per ea numeris absoluisse videantur: plæraque tamen interim admiserunt, quæ primis principiis, de motus æqualitate, videntur contravenire. Rem quoque præcipuam, hoc est mundi formam, ас partium eius certam symmetriam non potuerunt invenire, vel ex illis colligere. Sed accidit eis perinde, ac si quis à diversis locis, manus, pedes, caput, aliaque membra, optime quidem, sed non unius corporis comparatione, depicta sumeret, nullatenus invicem sibi respondentibus, ut monstrum potius quàm homo ex illis componeretur. Itaque in processu demonstrationis, quam μέθοδον vocant, vel præteriisse aliquid necessariorum vel alienum quid, & ad rem minime pertinens, admisisse inveniuntur. Id quod illis minime accidisset, si certa principia sequuti essent. Nam si assumptæ illorum hypotheses non essent fallaces, omnia quæ ex illis sequuntur, verificarentur procul dubio. Obscura autem licet hæc sint, quæ nunc dico, tamen suo loco fient apertiora.

Hanc igitur incertitudinem Mathematicarum traditionum, de colligendis motibus sphærarum orbis, cum diu mecum revolverem, cœpit me tædere, quòd nulla certior ratio motuum machinæ mundi, qui propter nos, ab optimo & regularissimo omnium opifice, conditus esset, philosophis constaret, qui alioqui rerum minutiss, respectu eius orbis, tam exquisite scrutarentur. Quare hanc mihi operam sumpsi, ut omnium philosophorum, quos habere possem, libros relegerem, indagaturus, an ne ullus unquam opinatus esset, alios esse