Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
INDEX EORUM
QUAE IN SINGULIS CAPITIBUS,
sex librorum Nicolai Copernici,
de revolutionibus orbium cœlestium, continentur.


LIBER PRIMUS.
  1. Quòd mundus sit sphæricus.
  2. Quòd terra quoque sphærica sit.
  3. Quomodo terra cum aqua unum globum perficiat.
  4. Quòd motus corporum cœlestium sit æqualis ac circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus.
  5. An terræ competat motus circularis, & de loco eius.
  6. De immensitate cœli ad magnitudinem terræ.
  7. Cur antiqui arbitrati sunt terram in medio mundi quiescere, tanquam centrum.
  8. Solutio dictarum rationum, & earum insufficientia.
  9. An terræ plures possint attribui motus, & de centro mundi.
  10. De ordine cœlestium orbium.
  11. De triplici motu telluris demonstratio.
  12. De magnitudine rectarum in circulo linearum.
  13. De lateribus & angulis triangulorum planorum rectilineorum.
  14. De triangulis sphæricis.


LIBER SECUNDUS.
  1. De circulis et eorum nominibus.
  2. De obliquitate signiferi, & distantia tropicorum, & quomodo capiantur.
  3. De circumferentiis & angulis secantium sese circulorum, æquinoctialis, signiferi, & meridiani, è quibus est declinatio & ascensio recta, deque eorum supputatione.
  4. Quomodo etiam cuiuslibet syderis extra circulum, qui per medium signorum est positi, cuius tamen latitudo cum longitudine constiterit, declinatio & ascensio recta pateat, & cum quo gradu signiferi cælum mediat.
  5. De finitoris sectionibus.
  6. Quæ sint umbrarum meridianarum differentiæ.
  7. Maximus dies, latitudo ortus, & inclinatio sphæræ, quomodo invicem demonstrentur, & de reliquis dierum differentiis.
  8. De horis & partibus diei & noctis.
  9. De ascensione obliqua partium signiferi, & quemadmodum ad quemlibet gradum orientem, detur & is qui cælum mediat.
  10. De angulo sectionis signiferi cum horizonte.
  11. De usu harum tabularum.
  12. De angulis & circumferentiis eorum, qui per polos horizontis fiunt ad eundem circulum signorum.