Pagina:Pietro Aron - Libri tres de institutione harmonica.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uiri, quibus forte non ingratum esse id potuit, attamen, ut te unum ex omnibus delegerim, ac tibi praecipue dicandum putauerim, eximiae, quae in te effulgent, dotes ac tua ingentia merita effecere. Quod tu quidem ita suscipiendum arbitrabere ut et tuo patrocinio in publicum egredi non reformidet, et sit non apud te solum, et praesentis seculi homines, sed etiam apud posteros mei quidem in te amoris, ac ueteris obseruantiae praecipuum, ac perpetuum pignus, ac testimonium. Vale Ex Forocornelii. VIII Kalendas Februarias. MDXVI.

INDEX CAPITVM TOTIVS OPERIS.

De cantu plano. Caput I.

Manus diuisio in treis partes. Secundum quosdam etiam in quattuor. Caput II.

Alia manus diuisio in treis partes. Caput III.

Positiones manus uiginti. Caput IIII.

Claues in manu dupliciter. Caput V.

Vocem quamlibet per suam proprietatem cani debere. Caput VI.

Per quas proprietates praedictae uoces cani debeant. Caput VII.

Deductiones septem ex proprietatibus. Caput VIII.

Vt quomodo cani debeat. Caput IX.

Mutationes manus. Caput X.

B fa mi non pati mutationem. Caput XI.

Mutationem in b fa mi aliqua pacto inueniri. Caput XII.

Quomodo mutationes in cantilenis planis faciende sint. Caput XIII.

Mutationes ascendentes non esse semper ascendentes. Caput XIIII.

B molle necessario esse inuentum: atque obesse accidentale. Caput XV.

De tono. Caput XVI.

De semitonio. Caput XVII.

De semiditono. Caput XVIII.