Pagina:Poesie italiane.djvu/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est

82

ad animi oblectationem, quam ad opes ac dignitates conferre. Nam et Cicero, cum novus homo esset, perorando ad Consulatum pervenit; et Seneca, qui tota vita philosophiam professus est, adeo locuples fuit, ut sexcentos servos in domus atrio haberet) et quotidie regio apparatu familiares exciperet. Uno verbo, si poetas excipias, litterati homines non modo honoratissimi, sed etiam locupletes esse solent, quod non majora concupiscant, quam eorum conditio ferat; atque adeo ipsi quoque poetae aliquando divites fuerunt, cum magis sapere videbantur; sed nunc alii male admodum canunt, alii optima sine modo recinentes, pessima efficiunt. Illud modo videndum est, in quam potissimum disciplinam incumbas; in quo non tam saeculi morem, novissima quaeque probantis, quam naturam tuam sequi debes. Profecto, sive pulcritudinem, sive utilitatem spectes, nulla est ars quae cum critico