Pagina:Poesie italiane.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83

comparari possit. Sed quemadmodum non omnes qui citharam gerunt, citharoedi, ita non omnes sunt critici, qui artem criticam profitentur. Tibi nec ingenium, nec reliqua adjumenta desunt, quibus ad summum criticae fastigium pervenias. Verum cum tibi haec duo proposita sint, arma, atque litterae, ante omnia statuere debes utro in genere mavis excellere. Hic cum finem dicendi fecisset: Ego vero, inquam, litteras libens ampledor. Valeant arma, valeant exercitus, te unam sequi volo: dic modo quo eundum sit. Tum illa; Mox revertar , inquit ; tu interim fec in proposito maneas. postea discessit. Ego somno statim solutus sum.