Pagina:Poesie italiane.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est

84

JOSEPHUS TORELLIUS


JACOBO WRIGHTO S.D.


Epistola, libris de Nihilo Geometrico praemissa.


Ego vero, mi Jacobe , non patiar, ut quoniam biennium ferme apud nos commoratus, Veronam relicturus es, sine munere aliquo in patriam redeas, quod amicitiae nostrae, mutuis officiis jam confirmatae civibus tuis argomento sit. Nunquam mihi sane jucundissimus ille dies memoria excidet, quo primum, haud multo post quam ex Anglia huc accessisses, congressi invicem sumus, sermonemque simul contulimus, interprete atque internuncio viro illustri omnique virtutum genere ornato, Equite Michaele Sacramosio. Tunc ego intellexi, quantam ad conciliandos homines vim habeat mira illa convenientia