Pagina:Principia newton la.djvu/231

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est


pendeat ab aeris totius densitate, consequens est quod soni non in motu ætheris vel aeris cujusdam subtilioris, sed in aeris totius agitatione consistat.

Refragari videntur experimenta quædam de sono in vasis aere vacuis propagato, sed vasa aere omni evacuari vix possunt; & ubi satis evacuantur soni notabiliter imminui solent; Ex. gr. Si aeris totius pars tant`um centesima in vase maneat, debebit sonus esse centuplo languidior, atque ade`o non minus audiri qu`am si quis sonum eundem in aere libero excitatum audiendo, subinde ad decuplam distantiam `a corpore sonoro recederet. Conferenda sunt igitur corpora duo æqualiter sonora, quorum alterum in vase evacuato, alterum in aere libero consistat, & quorum distantiæ ab auditore sint in dimidiata ratione densitatum aeris: & si sonus corporis prioris non superat sonum posterioris objectio cessabit.

Cognita sonorum velocitate, innotescunt etiam intervalla pulsuum. Scribit Mersennus (Lib. I. Harmonicorum Prop. IV.) se (factis experimentis quibusdam quæ ibidem describit) invenisse quod nervus tensus vicibus 104 recurrit spatio minuti unius secundi, quando facit Unisonum cum organica Fistula quadrupedali aperta vel bipedali obturata, quam vocant Organarii C fa ut. Sunt igitur pulsus 104 in spatio pedum 968, quos sonus tempore minuti secundi describit: adeoque pulsus unus occupat spatium pedum 9\tfrac{1}{4} circiter; id est duplam circiter longitudinem fistulæ. Unde verisimile est qu`od latitudines pulsuum, in omnium apertarum fistularum sonis, æquentur duplis longitudinibus fistularum.

Porr`o cur Soni cessante motu corporis sonori statim cessant, neque diuti`us audiuntur ubi longissim`e distamus `a corporibus sonoris, qu`am cum proxim`e absumus, patet ex Corollario Propositionis XLVIII. Libri hujus. Sed & cur soni in Tubis Stenterophonicis valde augentur, ex allatis principiis manifestum est. Motus enim omnis reciprocus singulis recursibus `a causa generante augeri solet. Motus autem in Tubis dilatationem sonorum impedientibus tardi`us amittitur & fortius recurrit, & propterea `a motu novo singulis recursibus impresso magis augetur. Et hæc sunt præcipua Phænomena Sonorum.