Pagina:Principia newton la.djvu/239
spatio latiore inter D & F ; id est, in Aphelio veloci`us qu`am in Perihelio. Quæ duo repugnant inter se. Sic in principio Signi Virginis, ubi Aphelium Martis jam versatur, distantia inter orbes Martis & Veneris est ad distantiam eorundem orbium in principio Signi Piscium ut tria ad duo circiter, & propterea materia Vorticis inter Orbes illos in principio Piscium debet esse velocior qu`am in principio Virginis in ratione trium ad duo. Nam quo angustius est spatium per quod eadem Materiæ quantitas eodem revolutionis unius tempore transit, eo majori cum velocitate transire debet. Igitur si Terra in hac Materia cœlesti relativ`e quiescens ab ea deferretur, & una circa Solem revolveretur, foret hujus velocitas in principio Piscium ad ejusdem velocitatem in principio Virginis in ratione sesquialtera. Unde Solis motus diurnus apparens in principio Virginis major esset qu`am minutorum primorum septuaginta, & in principio Piscium minor qu`am minutorum quadraginta & octo: cum tamen (experientia teste) apparens iste Solis motus major sit in principio Piscium qu`am in principio Virginis, & propterea Terra velocior in principio Virginis qu`am in principio Piscium. Itaq; Hypothesis Vorticum cum Phænomenis Astronomicis omnin`o pugnat, & non tam ad explicandos qu`am ad perturbandos motus cœlestes conducit. Quomodo ver`o motus isti in spatiis liberis absque Vorticibus peraguntur intelligi potest ex