Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/53
Ex Rot. in Turr. Lond.
BReve quod vocatur Praecipe decetero non fiat alicui de aliquo[1] libero tenemento unde liber homo perdat Curiam suam.
UNA Mensura vini sit per totum regnum nostrum & una mensura cervisie & una mensura bladi scilicet quarter' London' & una latitudo pannorum tinctorum Ruffettorum & haubergettorum scilicet due ulne infra Listas. De ponderibus vero sit [2] sicut de mensuris.
Nichil decetro pro brevi inquistionis ab eo qui inquistionem petit de vita vel [3] de memberis set gratis concedatur & non negetur.
SI [4] aliquiteneant de nobis per feodi firmam vel per socagium vel [5] burgagium & de alio teneant terram per servicium militar' nos non habebimus custodiam heredis nec terre [6] sue que est de feodo alterius occasione illius feodi firme vel socagiive burgagii nec habebimus custodiam illius feodi firme vel socagii vel Burgagii nisi ipsa feodi firma debeat servicium militare. Nos non habebimus custodiam heredis vel alicujus terre quam tenet de[7] aliquo alio per servicium militare occasione alicujus parve [8] serjantie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos vel sagittas vel hujusmodi.
NUllus Ballivus decetero ponat aliquem ad legem manifestam [9] nec ad juramentum simplici loquela sua fine testibus fidelibus ad hoc inductis.
NUllus liber homo[10] capiatur vel imprisonetur aut disseisiatur de libero tenemento suo vel libertatibus vel liberis consuetudinibus suis aut utla-