Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/678

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
632
Anno triceſimo nono Henrici VI. A. D. 1455.
C. 2.
Ex Rot. in Turr. Lond.

in ea parte ac etiam in restrictione legum dicti Domini Regis ad grave dampnum ac finalem destructionem dictorum subditorum nec non ligeorum in comitatu palatino predicto, Quapropter presatus Dominus Rex premissa considerans de avisamento assensu & auctoritate predictis voluit concessit ordinavit & stabilivit quod dictus actus superius recitatus & ad dictum ultimum parliamentum apud Redyng editus adnulletur vacuetur & nullius vigoris existat, Et ulterius pro conservatione tranquillitate quiete & pace omnium ligeorum suorum tam infra dictum comitatum palatinum quam aliorum ligeorum suorum extra comitatum predictum infra regnum Anglie idem Dominus Rex auctoritate predicta concesset ordinavit & stabilivit quod quodlibet indictamentum tempore futuro capiendum coram aliquo Justitiario dicti Domini Regis infra dictum comitatum palatinum Lancastrie aut coram aliquo vicecomite in turno suo in comitatu predicto per quod aliqua persona vel persone supposit' per idem indictamentum esse vel fuisse inhabitan' sive conversan' extra dictum comitatum Lancastrie & infra aliquem alium comitatum infra regnum Anglie capietur & habebitur per veredictum duodecim virorum quolibet eorum habente terras & tenementa aut aliqua alia persona vel personis ad eorum usum infra eundem comitatum Lancastrie ad annuum valorem centum solidorum, Et nullus processus fiet extra aliquod hujusmodi indictamentum antequam debite inquiratur & examinetur coram Justitiariis dicti Domini Regis infra dictum comitatum Lancastrie pro tempore existentibus utrum predicti indictatores & eorum quilibet tempore hujusmodi indictamenti terras & tenementa infra dictum comitatum Lancastrie ad annuum valorem centum solidorum ultra omnia onera habuerunt & habuit. Et si inveniatur per examinationem dictorum Justitiariorum pro tempore existentium infra dictum comitatum quod indictatores predicti & eorum quilibet tempore hujusmodi indictamenti sic capti terras & tenementa ad annuum valorem supradictum non habuerunt quod tunc idem indictamentum quoad hujusmodi personam vel personas sic indictat' supposit' per dicta indictamenta esse inhabitant' vel conversant' extra dictum comitatum Lancastrie vacuum & nullius effetus existat, Ac etiam idem Dominus Rex de avisamento & auctoritate predictis voluit concessit ordinavit & stabilivit quod quodlibet indictamentum tempore futuro capiendum infra aliquem comitatum dicti regni fui & extra dictum comitatum Lancastrie coram aliquo justitiario vel vicecomite in turno suo per quod aliqua persona vel persone supposit' per idem indictamentum esse vel fuissie inhabitan' vel conversan' infra dictum comitatum Lancastrie & extra talem comitatum ubi hujusmodi indictamenta capi contigerint capietur per veredictum duodecim virorum quolibet eorum habente terras & tenementa aut aliqua alia persona vel personis ad eorum usum infra eundem comitatum ubi indictamenta predicta capiuntur ad annuum valorem centum solidorum. Et quod nullus processus siet extra aliqua hujusmodi indictamenta antequam debite examinetur & inquiratur coram Justitiariis ipsius Domini Regis habentibus potestatem adjudicandi aliquem processum super hu- section end=cap_2/>