Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE ARITHMETICA.       23

vicinius potest; tali igitur invento, ducto digito et a superiori subtracto, duplandus est ille digitus, et duplatum ponendum est sub proxima superioris versus dextram et ejus duplum sub illo. Quo facto, inveniendus est quidam digitus sub proxima figura ante duplatum, qui ductus in duplatum deleat totum suprapositum respectu duplati; deinde ductus in se deleat totum suprapositum respectu sui vel inquantum vicinius potest: vel potest ita subtrahi digitus ultimo inventus ut ducatur in duplatum vel duplata et postea in se; deinde illa duo producta simul addantur, ita quod prima figura ultimi producti ponatur ante primam primi producti et superiora addatur primæ, et sic de aliis, et subtrahatur simul a totali numero respectu digiti inventi. Si autem contingit quod non possit aliquis digitus inveniri post anteriorationem, ponenda est cifra sub tertia figura versus dextram, et anteriorandum est primum duplatum cum suo subduplo: non cessandum est a talis digiti inventione, nec a digiti inventi duplatione, nec a duplatorum anterioratione, nec a subdupli subduplo positione, donec sub prima figura inventus sit quidam digitus, qui ductus in omnes duplatos deleat totum suprapositum respectu sui vel inquantum vicinius potest. Quo facto, aut aliquid erit residuum aut nihil; si nihil constat, quamvis propositus fuerit quadratus et ejus radix est digitus ultimo inventus cum subduplo vel cum subduplis, ita quod proponatur: si vero aliquid fuerit residuum,