Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est

4       SACRO-BOSCO

per has novem figuras significativas adjunctas quandoque cifræ quandoque cifris contingat quemlibet numerum representare, non fuit necesse plures invenire figuras significativas. Notandum igitur quod quilibet digitus una sola figura sibi appropriata habet scribi. Omnis vero articulus per cifram primo positam et per figuram digiti a quo denominatur, ille articulus habet representari vel denominari. Quilibet articulus ab aliquo digito denominatur, ut denarius ab unitate, vigenarius a binario, et sic de aliis. Omnis numerus in eo quod digitus habet poni in prima differentia: omnis articulus in secunda. Omnis vero numerus a decem usque ad centum, ut centenarius excludatur, scribatur duabus figuris; si sit articulus, per cifram primo loco positam et figuram scriptam versus sinistram quæ significat digitum a quo denominatur ille articulus; si sit numerus compositus, scribatur digitus qui est pars illius numeri compositi et sinistretur articulus. Item omnis numerus a centum usque ad mille, ut millenarius excludatur, per tres figuras habet scribi. Item omnis numerus a mille usque ad decem millia, per quatuor figuras habet scribi, et sic deinceps. Notandum quod quælibet figura primo loco posita significat suum digitum: secundo decies suum digitum: tertio centies suum digitum; quarto loco millesies; quinto loco decies millesies; sexto loco centies millesies; septimo loco millesies millesies,