Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

SVENONIS AGGONIS FILII BREVIS HISTORIA REGVM DACIE 141

S

CAP. XIX.

��Hi

��[ic Sophiam reginam, Kanuli regis Roschildensis ger- manam, matriinonio sibi copulauit. Cuius eximie pulchrilu- dinis foiinam omni uenustatis artificio natura elaborauil. Nam in eius descriptione Tullii deficeret facundia, Nasonis 5 exaresceret uena, Virgilii desudaret ingenium. Proinde ad eam depredicandam mendicata non capesso suffragia, preser- tini cum sepius oculala fide perspexerim, in quibus nature concinnam fabricam satis adniirari non potui. Porro illustris regis Waldemari famam adeo diuina ampliauit gratia, ut cir- 10 cumiacentes reges et principes ei quasi debita certatim impen- derent obsequia.

��CAP. XX.

��Q.

��'ui cum nature debitum persoluisset, filius eius Kanutus, iure succedens iieredilario, patrium imperium sumit. Erat autem Kanutus uir religiosus, castus, procerus, formosus, miles

15 exlmius, a patria uirtute non degenerans. Qui tanta strenui- tate Sclauorum compescuit seuitiam, ut uniuersis Sclauorum Pomeranorumque finibus classe deuastatis ducem eorum Bugezlauum ad tributum et hominium sibi exhibendum com- pelleret. Quod quidem in regis naui, que rostris deauratis

20 coruscabat, non procul ab urbe, quam supra Haraldum profugum fundasse memini, factum fuisse conspexi. Cuius rei intersignium recolere opere duxi pretium. Nam tempore, quo fedus pepigerant, tantus nubium fragor intonuit, ut elementa confundi existimarentur. Quod quidem ab antiquo

25 preuaricatore pacisque emulo diuina permissione factum putauimus. Quippe prefate tempestatis turbinisque uiolentia presulem Caminensem prefatumque Bogezlauum cum regis fratre Waldemaro, elegantissime indolis iuuene, in lembis existentes ferme pessundatos submersit. Quo peracto cum

30 ingenti exultatione remeauimus. Cuius negotii finem cunc- torum gubernator in pace sua disponat.

Ad S. 14. procerus, formosus, c/ir. epitaphium Canuti in S. R. D, V, p. ^21.

�� �