Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

WIl.HKLMI ABBATIS (lENEALOGIA HEGVM »ANOBVM 185

E

��(8") Waldemarus. Isle, gloriosus et potens in diebus suis, ex Sophia, filia Walerd§, regis Rutinorum, genuil Kanu- tum, regem Dacorum, nirum religiosum; genuit etiam sororeni eius Ingelburgem, qu§ nupsit Philippo , regi Francorum. 5 Nec mouere debet, quod dictum est de filia Walerd^, quam duxit Waldemarus; habentur enim in Rosia reges plurimi. Fratres uero Sophi§ regin§ [qu§ fuit soror Ingelburgis, matris Waldemari,] usque hodie in Ruscia regnant gloriose.

[(9) Kanutus. Iste, filius Waldemari, uir deuotus, sororem 10 suam Philippo, regi Franci§, dedit uxorem, Quam quia quo- rumdam peruersorum consilio repudiauit, et aliam de Aleman- nia superduxit, totum regnum Francorum aliquandiu interdiclo subiacuit.]

Åd E. 9—13. Totum qiioqiie hoc caput manifestum est aiictori textus E deberi; nihil eiusmodi Wilhelmiis scripsit; Wilhelmi enim tractatus anno 1194 elaboratus est, interdictum vero anno demum 1200 pronuntiauit Innocentius papa tertins. 11. aliam, scilicet Agnetem de Merania. Ex aliam, quod auctor de industria scripsit {ut etiam superduxit\ coniugium hoc illegitimum reputans, ortum esse credo nomen Mariam, quo interdum falso nuncupatur.

�� �