Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
CHRONICON ROSKILDENSE.

[1][2]

INCERTI AVCTORIS HISTORIA DANORVM
AB A. 826 AD A. 1140 (1157).

I.[3] Anno dominice incarnacionis octingentesimo uigesimo VIto[4] Haraldus rex Danorum apud Magunciam est baptizatus[5] ab Othgario archiepiscopo, susceptus ab imperatore Luduwico[6], anno sexto regni sui. Cum quo frater eius Hericus et uxor regis cum magna Danorum multitudine illuminati sunt et Christiane fidei coniuncti. Quibus in regnum suum tendentibus cum nemo doctorum facile[7] potuisset inueniri comes, sanctus Ansgarius cum socio se ultroneum optulit[8] Authberto, Cum quo .IIIIor.[9] annis commorantes multos ad fidem conuerterunt. Qui, reuersus archiepiscopus Hammaburgensis effectus, nunc Danos, nunc Transalbianos[10] uisitans innumerabilem

  1. K = Codex Kiloniensis, cuius orthographiam in omnibus fere sequor, nisi quod semper in nominibus propriis maiores litteras initiales adhibeo.O = Textus libri in Petri Olai Collectaneis fol. 145r— 159vS = Textus in Systemate Stephanii (Codex Upsalensis ex Collectione de la Gardie, num. 25—29 Fol., fol. 5—10). - H = Codex Archiv. Hamburgensis, Fol. num. 61; ex S descriptus est, ideoque eius scripturæ paucis tantum locis commemorantur. In scripturis codicum afferendis minutissima quæque, et quæ nullius plane momenti esse mihi persuasnm esset, consulto omisi.
  2. Inscriptionem libri et capitum numeros ego addidi.
  3. Cap. I. Quæ hic narrantur, maximam partem auctor ex Adami Bremensis libri I capp. 17—19, 25—27 sumpsit. —
  4. DCCC XXVJ OS.
  5. baptisatus O, ut solet.
  6. lůduvico O.
  7. facile in marg. add. O.
  8. obtulit
  9. quatuor S.
  10. transambianos KO, sed in O l supra m scribitur.