Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

228 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

XI. Accidit postea, vt Tosto quidam de Jucia, Facinorosus agnominatus propter multa mala, que fecerat (nam non solum in indigenas, sed eciam in extraneos manum misit), Sigfridum, duceni Saxonie, per bellum coegit, vt sibi socius esset contra

5 Hadingum. A quo Hadingiis terrestri bello superatus fugit atque ad classem vacuam Tostonis venit. Nauibus igitur per latera perforatis ipse scapham ascendens per mare fugit. Tosto autem ipsum in bello occisum putans, dum eum inter corpora mortuorum inuenire non posset, ad classem regressus vidit

10 longe in mari scapham fluctuantem. Ascendens igitur cito, nauigiis dum ipsum insequi cepisset, propter subintrantem aquam vix ad litus redire potuit. Tandem reparatis nauibus et insequentibus, dum Hadingus se vrgeri conspiceret, quesiuit a socio, si natandi artem haberet; quo negante scapham

15 euertit ae subtus in concauitate nauis se saluauit. Tosto igitur, credens eum submersum, ad litus rediit; et dum in colligendis spoliis occupatus esset, Hadingus eum sociis, quos habere potuit, superuenit et Tostonem in fugam egit; qui postea in duelio est occisus ab Hadingo.

20 XH. Hiis gestis, vxor Hadingi mortua apparuit ei in sompno, dicens:

Belua nata tibi est rabieni domitura fcrarum, queque truci rapidos alteret ore lupos.

Postea subiunxit:

25 Fac caueas! ex te nocuus tibi prodiit åles,

felle ferox bubo, voce canorus olor.

Mane facto rex cuidam coniectori sompnium narrauit; qui, lupi nomine future ferocitatis filium interpretatus, oloris nomine filiam denotauit, illumque hostibus perniciosum, illam

2. nam hue transposiii ; in codd. ante Sigfridum legitur, qua re periodus turbalur. 3. indigenis A. 5 — 6. superatus est fugitque ad c. V. T. Nauibus AS. 6. ergo V. 7. a(d)scendens A (S), item D^; åides(!) D; ondes (o: ostendens) V. 8. in bello ipsum V. 12. littus VAS, sed reciiorem formam iibiqne scribam. 13. respiceret A; inspiceret S. 14. natandi art9(!) DV; artem natandi AS. haberet om. D. 15. nauis om. S. 17. collegendis AS. 20. aperuit V. 22, nata ter est S. 23. atlerret atteret S(!). 27. rex om. A. narauit sompnium AS. 28. feroc. future A. 29. denolauit (o. deno- minauit) S.

�� �