Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/37

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CHRONICON ROSKILDENSE 31

ab eo auxilium pecijt, Qui postquam totam seriem cognouit, qualiter pater eius interfectus fuil et fratres, sperans ali(|uid boni ex eo futurum in sua \curia} euni suscepit et partern regni sui omnibus diebus Herici ad necessaria sibi benignissime concessit. Byorn et Hericum Diaconem anno uno ante mortern 5 patris ad castellum, quod est ante portum Sleswich, {rex Hericiis) submersit; Magnus, duodecimus, in Scania cum Magno, Nicholai regis filio, in bello cecidit. Omnes isti filij Haroldi, et omnes isti immatura morte consumpti sunt; Olauus unus superest, belua multorum capitum. 10

XVIII. Interea Ascerus, Lundensis archiepiscopus, tercio Idus Maij moritur et in basilica sancti Laurencij tumulatur. Hericus autem, per omnia ut César factus, omnia obstacula superans, nullum parem sibi, nullum priorem uolens, superbus, elatus et in malicia potens, per omnia terribilis more fulminis 15 incessit; flentibus, si quid uidebantur habere, abstulit, haben- tibus et male ridentibus sparsit. Hee uita Herici, hec incessio, talis introitus; sed nunc, quis sit exitus, uideamus. Igitur ueniens ad quoddam placitum iuxta Ripam, surrexit quidam nomine Plouh, quod Latine 'aratrum' sonat, et regem incautum 20 mortali uulnere prostrauit. Vir deformis, breuis stature, per se nichil faciens, nisi dominus in aratro, dominus in lancea, ut dominus in funda, dominus in lapide.

��2. qualiter et pater S. 3. curia addidi. 6. rex Hericg addidi. 8. Haraldi S. 9. in matura O. 10. belua multorum capitum, cfr. Horat. epist. I, 1, 76.

Cap. XVIII. 12. Idus om. O; ceterum Nonas dici debiiit. tumulatur KO; sepelitur S. 14. parem sibi, nullum scripsi; parem, nullum sibi KOS. 15. more fulminis: cogitaiiit auctor fort. de illo versii Lucani (Pharsal. X, 34), ubi Alexander vocatiir: Terrarum fatale malum fulmenque, quod omnes i Percuteret pariter populos; cfr. Adam. Brem. lib. III cap. 16 de Haraldo Haarderaade, quem fulmen septentrionis vocai, sicut etiam Cornelio Hamsfortio aiictore Hericum Emune fulmen septentrionale dictum esse legisse me memini. 16. malim hauentibus (i. e. cupidis). 19. veniens in S Stephanius in qvum venisset mutauit. 20. Plog O, sed g ex h correctum videtur; Plogh S et om. S. 21. uulmere(!) K ad prostrauit in S add. Stephanius: Anno Domini M. C. XXXIX. Deinde verba omnia. 21—23. Vir deformis . . in lapide om. S. 23. dominus . . in lapide, cfr. Reg. I, 17, 49 sqq.

�� �