Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/398

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

380 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

nitebatur; nam apud beatam virginem Roskildie conuictum sacrarum virginum instituit magno impendio bonorum suorum; nec tamen omnem vlcionem euasit, quin diutino pulmonis langore interiret. — Sweno autem episcopus dzrutam ecclesiam

5 reparauit et ad finem vsque perduxit, atque ad ornatum eius coronam precioso opere fabricatam in ea suspendit. Eginus eciam, Lundensis episcopus, adiuuante rege circa idem tempus ecclesiam beati Laurencii consummauit. Has ecclesias conse- cratas nobiliter rex dotauit, prouidens cantoribus, qui iam

10 dicuntur canonici, stipendia cottidiana. Episcopo autem Lun- densi, quicunque fuerit, contulit quartam partem regij numis- matis, quartam partem exaccionis {sue/ in ciues, quartam eciam estiui census porcionem.

XI. Rex igitur in omnibus sancte et prudenter se gerens,

15 dum videret fratrum suorum insolenciam quodammodo terre onustam, assumpsit eos ad familiam suam preter Olauum, quem fecit ducem Sleswicensem. Videns autem Danos a tempore Gamelknut, auunculi patris sui, sine armis vitam c/eszdiosam egisse, vt iterum armis assuefierent, intendebat cum

20 eis pro Anglia recuperanda f exerceri. Primo suam intencionem Olauo dixit, illoque propositum commendante populo idem patefecit; omnes alacriter assenserunt. Olauus autem occulte malum ei querebat, ad quem tamen rex fraternum affectum habebat; adulabaturque regi in facie, sed occulte cum aliquibus

25 magnis contra eum conspirabat. Rex autem, credens omnium

1. apud b. virg., /. e. in ecclesia s Marie, conuictum DV (Saxo); conuentum AS. 4. languore A; langor^ (= -ris) S. niteriret(!) V. dirutam scripsi (collapsas ædificii partes Saxo); duralam(!) DV; dictam AS. 5. vsque ad finem AS (sed cum DV facit Saxo).

9. ditauit S. 9—10. qui i. d. canonici de suo add. epitoniator.

10. quottidiana D; quotidiana S; annua Saxo. 12. sue ex Saxone addidi. 15. videbat AS. 16. onustam, i. e. onerosam. eos om. D. ad fam. s., id est, in contubernium mililare, inter milites suos (in clientelam Saxo). 17. ducem fecit D. flæswicum (pro -wicén) V. 18. gammelknut A; gamlleknudh S. 19. desidiosam scripsi (armis in desidiara cadentibus Saxo); sediciosam VA; sediciose S; sedi- cionem(!) D. 20. ex(c)erceri codd., uix rede; sine dubio scribd.: exercilum ex(s)erere (ut Saxo sæpius dicit). 23. ei scripsi; egi DV; regi D3; agere AS. ffnu affcra DAS; fupnu offcm (supernum officium!) V. 24. addulab. A.

�� �