Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/476

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

458 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ab antiquo. Item quod a sacerdotibus ruralibus de terris vm{uscuiusque} curie adiacentibus nullum seruicium regium exigeretur. Item quod non grauarentur claustra per equos vel canes regis pascendos. Item quod terra Borendholm cum

5 aliis bonis archiepiscopalibus ad ecclesiam Lundensem redirent. Et, quantum in eo fuit, rex eciam ad hoc fideliter laboraret. Item quod pro morte Erici regis incausatis, qui eius morti presencialiter facto vel opere non interfuerunt, et qui non fuerunt legitime conuicti, ceterisque expulsis et eorum here-

10 dibus ae quibuscunque aliis bonis suis minus iuste priuatis bona sua, vbi inuenta fuerint, restituerentur. Item quod burgenses et mercatores libere vterentur suis mercimoniis abs- que grauaminibus et variis theoloneis imponendis. Et absque quacunque quota mercimoniorum suorum ducerent, quocunque

15 vellenf. Modicum autem de hiis punctis tenuit predictus Waldemarus, quando peruenit ad regimen pacificum et quietum.

2. vniuscuiusque scripsi, quoniam in C est: de terris sue curie adiacentibus: S tantum vni håbet. 6. fu* S, /. e. fult; sed malim fuerit {vel fuisset). 14. quacunque quota C; quaciiq; nota {vel uota) S.

�� �