Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

70 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

X

altercantes, pari uoto famularentur, nulla discidii liuorisque uel inuidie macula distrahente, uerum po/ms tanquam unius capitis membra regis obtemperare mandatis uoluntatis unione parati, prout fideles {sodales) nil aduerse suspitionis de se 5 presumentes. Non enim negotio facili tantorum cetum disso- num pacificare ualuisset, nisi pene {enormitate) precipitium temperaret excessus, ut ipsa correptionis magnitudo audaciam refrenaret delinquendi.

��CAP. IV.

��C,

��mm omni igitur exercitu collecto inter opera bellica iam 10 membra quietis tranquillitate recrearet, accersitis sibi uiris sapientioribus, quos nouerat industria rex pollere prudentie, Øpy uidelicet Sapiente Sialandensi ae Eschillo eius filio, eo quod his suorum archana consiliorum reserare experientie propter euidentiam neuticam formidaret ( — nam et illos suos 15 elegerat secretarios — ), in Anglia subtili indagatione deli- berabat, quonam rigore iuuenilem temperaret insolentiam (in) posterum petulantiam con/undendo, cuius timore nullus alterum quibuslibet lacesseret contumeliis. Et cum ad transgressionis precipitium humana sit procliuis conditio, consulte curationis 20 opus erat, ut singulis quibusque preuaricationis casibus accu- rata adhiberentur remedia. Cautum (ergo) statuerunt tam de minoribus quam de maioribus satis exquisite pertractare. Vt igitur expeditius ad arduiora transeamus negotia, de minutis prius dispiciemus.

1. familiarentur. 2. unum posuit. 5. enim h. 1. ut alibi = autem. nec facili. tantorum (== tot hominum) rituni. 7. utpote (pro ut ipa). 12. sapientiae Sialandensiae. 14. prouidentiam. 17. petulentiæ consulendo. 19. praeleuis. 23. Tuscani (pro Tnfeamg). 24. displicemus.

�� �