Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est
SEXTI EMPIRICI

cùm multa in eum dixiſſet, ſubindicat eius profectum in diſciplinis, dicens: Erat enim vir improbus, multúmque ſtudij & operæ poſuerat in iis ex quibus ſieri non poteſt vt perueniatur ad ſapientiam, diſciplinas innuens. Sed Epicurus quidem, vt ſequendo coniecturas dici poteſt, his impulſus depugnandum eſſe ſibi cenſuit aduerſus diſciplinas. Pyrrhonei autẽ, neque propterea quòd eas exiſtiment nihil conferre ad ſapientiam, ſunt enim quæ dicuntur dogmatica: neque propterea quòd eſſent ineruditi. Nam cùm ſint eruditi, & quàm cæteri Philoſophi longè maiorem habeant experientiã, de iis quoque eſt apud vulgus excellens opinio. Sed neque propter maleuolentiam eorum in aliquos (ab eorum enim lenitate longè abeſt hoc vitium) ſed eadem eorum fuit affectio in diſciplinis, quæ in tota philoſophia. Quomodo enim ad eam acceſſerunt deſiderio aſſequendæ veritatis, cùm eis autem occurriſſet par pugnæ rerum inęqualitas, ſuſtinuerunt aſſenſionem: ita etiam in diſciplinis, cùm ad eas ſuſcipiendas eſſent incitari, hic quoque verum quærentes quod diſcerent, pares autem inuenientes dubitationes, eas minimè celauerunt. Quamobrem nos quoque eandem viam & rationem ſequentes, conabimur ea, quæ apud ipſos re ipsa dicũtur ſelecta, exponere. Atque docere quidem cur orbis dicatur diſciplinarum, & quot ſint numero, ſuperuacaneum exiſtimo, cùm ex ea, quã accepimus, doctrina, de eis ſufficientem habuerimus inſtitutionem. Quod autem eſt in præſentia neceſſariũ id eſt indicandum. Nempe quòd ex iis quæ ducuntur adverſus diſciplinas, alia quidem vniuersè dicuntur aduerſus omnes diſciplinas: alia autem aduerſus ſingula. Et magis quidem vniuersè & in genere, quòd nulla ſit diſciplina: magis autem propriè, vt exempli gratia, aduerſus Grammaticos de elementis dictionis. Aduerſus Geometras autem, quòd non oporteat accipere principia ex hypotheſi. Aduerſus Muſicos autem, quòd nihil ſit vox nec tempus. Videamus autem primùm ordine eam, quę eſt in genere & magis vniuersè, contradictionem.

An ſit Diſciplina. Cap. 1.

Atqve quæ apud Philoſophos quidem fuit diſſenſionem de eo quod eſt diſcere, cùm magna ſit & varia, non eſt præſentis temporis diiudicare. Satis eſt autem ſtatuere, quòd ſi ſit vlla diſciplina, & fieri poſsit vt homo diſcat, oportet priùs quatuor confiteri, nempe rem