Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

deſcens ad artificioſas contemplationes, earum aliquam poteſt videre aut audire.Et cùm effectus fuerit artifex, non amplius docetur, ſed eſt doctus. Traducendæ autem ſunt dubitationes ex iis quæ ſumus argumentati de Mutatione & Affectione, & de Ortu & Interitu in contradictionibus aduerſus Phyſicos. Nunc autem cùm conceſſerimus iis qui diſciplinas profitentur, eſſe rem aliquam quæ docetur, & eſſe aliquem qui docet: ſimiliter autem & eum qui diſcit, poſtea exigamus viam ac modũ diſcendi. Exiſtit enim doctrina aut operatione aut oratione. Sed ex his, operatio quidem eſt ex iis quę oſtendi poſsunt: quod autem oſtendi poteſt, apparet. Quod autem apparet, quatenus apparet, vt quod communiter poſsit ab omnibus apprehẽdi, eſt eiuſmodi vt doceri non poſsit. Non enim quod re ipſa poteſt oſtendi, eſt eiuſmodi vt poſsit doceri. Quod ergo operatione ac re ipſa oſtendi poteſt, non poteſt doceri. Oratio autem aut ſignificat, aut non ſignificat. Et nihil quidem ſignificans, ne alicuius quidem eſt magiſtra ac docens aliquem. Significans autem, aut natura ſignificat aliquid, aut ex inſtituto ac impoſitione. Et natura quidem non ſignificat, propterea quòd non omnes Græci omnes audiant barbaros, & barbari Græcos, aut Græci Græcos, aut barbari barbaros. Ex inſtituto autem & impoſitione ſi ſignificat, eſt perſspicuum, quòd iis quidem qui anticiparunt ea quibus impoſitæ fuerunt dictiones, ea etiam apprehendent, non ex eis docti id quod ignorabatur, ſed id quod ſciebant renouantes. Non itidem autem ij qui opus habent vt diſcant ea quæ ignorantur. Si ergo neque eſt quod docetur, neque qui docet, neque qui diſcit, neque modus diſcendi: eſt perſpicuum quòd neque eſt diſciplina, neque qui præſit diſciplinæ. Sed quoniam non ſolùm vniuersè & in genere polliciti ſumus nos eſſe dicturos aduerſus omnes qui profitentur diſciplinas: ſed etiam priuatim ac ſeparatim aduerſus vnumquenque ponentes: eſſe aliquam diſciplinam, & poſſe fieri vt diſcatur, conſideremus an vniuſcuiuſque diſciplinæ poſsit eſſe profeſsio: ad refellendum ſumentes non omnia quæ dicuntur apus eos qui refelluntur. hoc enim cum eo quod eſt aſperum ac moleſtum, non certa etiam procedit via ac ratione, quandoquidem fortaſſe etiam fieri non poteſt. Neque quælibet ex omnibus (hoc enim fortè nec ad eas pertingit) ſed ea quæ cùm tollantur, ſimul omnia tolluntur: & quomodo qui oppidum conantur capere, in eo ſtudium & operam ponunt vt iis potiantur, quibus captis oppidum quoque captum ſit, vt qui muros diruant, aut claſſem