Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mus voces articulatas. Secunda autem fortaſſe quidem, vt nonnulli cenſuerunt, ordinatius à prima eſt enim pars eius. Et quomodo medendi ars olim quidem fuit appellata ἰατρική à venenoſis ſuccis, qui ἰοὶ dicuntur, eximendis. Dicitur autem nunc quoque de propulſatione aliorum morborum & affectione, cùm ſit longè artificioſior. Et quomodo Geometria ab initio quidem ſuam attraxit appellationem ex dimenſione terrę, ponitur autem in præſentia etiam in cõtemplatione rerum magis naturalium. Ita enim perfecta Grammatica à literarum cognitione in initio nominata, extenſa eſt ad cognitionem quæ verſatur in variis & magis artificioſis earum contẽplationibus. Fortaſſe autem, vt dicit Aſclepiades, ipſa quoque nominata eſt à literis, ſed non ab iisdem à quibus Grammatiſtica ſeu ars literatoria. Sed illa quidem, vt dixi, dicitur ab elementis: hæc verò à ſcriptis in quibus verſatur. Nam ea quoque appellantur literæ, quomodo etiã publicas vocamus literas: & multarum literarum dicimus eſſe peritum, hoc eſt, non elementorum, ſed ſcriptorum. Et Callimachus aliquando quidem poëma vocans γράμμα, hoc eſt literam ſeu ſcriptum, aliquando autem quod ſcriptum eſt ſoluta oratione, dicit,

Creophili cecini quo pulchro carmine curſum
    En opus, & canto quæ Eurytus ille tulit.
Et flauam Iolaën, & Homerica litera dicor.
    Creophili magnum ô Iupiter hoc opus est.

Et rursus dicens,

Nitide Phœbe vale, Cleombrotus Ambraciotes
    E muro ad Ditis deſiliiſſe domum
Eſt auſus, dignum cùm haud finem morte videret.
    Litera ſed de anima lecta Platonis erat.

Sed cùm ſit duplex Grammatica, alia quidem quæ profitetur ſe docturam eſſe elementa & eorum connexiones, & vt paucis dicam, eſt ars quædam legendi & ſcribendi: alia autem præter hanc facultas profundior, quæ non ſita eſt in nuda literarum cognitione, ſed etiam in examinanda earum inuentione & natura, & præterea in orationis partibus quæ ex iis conſtant, & ſi quid eius generis conſideratur: propoſitum nunc eſt non dicere contra priorẽ: in hoc enim conueniunt omnes quòd ſit vtilis: inter quos eſt etiam annumerandus Epicurus, etiam ſi videatur eſſe inimicus eorum qui profitentur diſciplinas. In libro quidem certè De donis & gratia, conatur docere, quòd neceſſe ſit ſapiẽtibus docere literas. Et alioqui nos dixerimus, quòd