Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

84 C. Valeri Catulli Liber

irrita ventosae linquens promissa procellae.

quern procul ex alga maestis Minois ocellis 60

saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat undis,

non flavo retinens subtilem vertice mitram,

non contecta levi velatum pectus amictu,

non tereti strophio lactentis vincta papillas, 65

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.

sed ncque turn mitrae neque turn fluitantis amictus

ilia vicem curans toto ex te pectore, Theseu,

toto animo, tota pendebat perdita mente. 70

a misera, assiduis quam luctibus externavit

spinosas Erycina serens in pectore curas

ilia *ex tempestate, ferox quo tempore Theseus

egressus curvis e litoribus Piraei

attigit iniusti regis Cortynia templa. 75

Nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoncac poenas exsolvere caedis electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. quis angusta malis cum moenia vexarentur, 80

ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis proicere optavit potius quam talia Cretam funera Cecropiae nee funera portarentur ; atque ita nave levi nitens ac lenibus auris magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. 8= hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis expirans castus odorcs lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtus aurave distinctos educit verna colores, 90

non prius ex illo flagrantia declinavit

�� �