Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

88 C. Valcri Catulli Liber

clarisonas imo fudisse e pectore voces, 125

ac turn praeruptos tristem conscendere montes, unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, turn tremuli sal is adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querellis, 130 frigidulos udo singultus ore cientem.

' Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, perfide, deserto liquisti in litore, Theseu ? sicine discedens neglecto numine divum immemor a, devota domum periuria portas ? 135

nullane res potuit crudelis flectere mentis consilium? tibi nulla fuit dementia praesto, immite ut nostri vellet miserescere pectus? at non haec quondam blanda promissa dedisti voce mihi ; non haec miseram sperare iubebas, 140 sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos : quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. iam iam nulla viro iuranti femina credat, nulla viri speret sermones esse fideles ; quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, 145 nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt : sed simul ac cupidae mentis satiata libidost, dicta nihil metuere, nihil periuria curant. certe ego tc in medio versantem turbine leti eripui, et potius germanum amittere crevi, 150

quam tibi fallaci supremo in tempore deessem ; pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra, quaenam te genuit sola sub rupc leaena ? quod mare conceptum spumantibus expuit undis, 155

�� �