Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

90 C. Valeri Cat u Hi Liber

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Cha- ry bd is, talia qui redd is pro dulci praemia vita ? si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vostras potuisti ducere sedes, 160

quae tibi iucundo famularer serva labore, Candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum consternens veste cubile. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris, externata malo, quae nullis sensibus auctae 165

nee missas audire queunt nee reddere voces? ille autem prope iam mediis versatur in undis, nee quisquam apparet vacua mortalis in alga, sic nimis insultans extremo tempore saeva fors etiam nostris invidit questibus aures. 170

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nee dira ferens stipendia tauro perfidus in Cretam religasset navita funem, nee malus hie celans dulci crudelia forma 175

consilia in nostris requiesset sedibus hospes ! nam quo me referam ? quali spe perdita nitor ?

  • Idomeneosne petam montes ? a, gurgite lato

discernens ponti truculentum fubi dividit aequor ? an patris auxilium sperem ? quemne ipsa reliqui, 180 respersum iuvenem fraterna caede secuta ? coniugis an fido consoler memet amore, quine fugit lentos incurvans gurgite remos ? praeterea nullo litus, sola insula, tecto, nee patet egressus pelagi cingentibus undis : 185

nulla fugae ratio, nulla spes : omnia muta, omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

�� �