Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

92 C. Vale t i Catulli Liber

non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nee prius a fesso secedent corpore sensus,

quam iustam a divis exposcam prodita multam, 190

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

quare facta virum multantes vindice poena,

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons expirantes praeportat pectoris iras,

hue hue adventate, meas audite quercllas, 195

quas ego, vae, misera extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,

vos nolite pati nostrum vanescere luctum ;

sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200

tali mente, deae, funestet seque suosque.'

Has postquam maesto profudit pectore voces, supplicium saevis exposcens anxia factis, annuit invicto caelestum numine rector, quo *motu tellus atque horrida contremuerunt 205 aequora concussitque micantia sidera mundus. ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta, quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nee maesto sustollens signa parenti 210

sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. namque ferunt olim, fclassi cum moenia divae linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse. ' gnate mihi longa iucundior unice vita, 215

reddite in extrema nuper mihi fine senectae, 217 gnate, ego quern in dubios cogor dimittere casus, i\U quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

�� �