Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

I io C. Valeri Catul/i Liber

��quis te mutavit tantus deus ? an quod amantes

non longe a caro corporc abesse volunt ? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

non sine taurino sanguine pollicita's, si reditum tetulisset. is haud in tempore longo 35

captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu

pristina vota novo munere dissoluo. invita, o regina, tuo de vertice cessi,

invita : adiuro teque tuumque caput, 40

digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:

sed qui se ferro postulet esse parem ? ille quoque eversus mons est, quern maximum in -f*oris

progenies Thiae clara supervehitur, cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus 45

per medium classi barbara navit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant ?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere venas

institit ac ferri stringere duritiem ! 50

abiunctae paulo ante comae mea fata sorores

Jugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis

obtulit Arsinoes Locridos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras 55

et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Graia Canopeis incola litoribus.

  • inde Venus* vario ne solum in lumine caeli

ex Ariadneis aurea temporibus 60

fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus

devotae flavi verticis exuviae,

�� �